List #1727
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-09-25
odebrano [1537]-09-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi, domino et patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine clementissime.
Tardus et ideo fortassis importunus, si temporis habenda sit ratio, gratulator accedo, verum, si considerandus sit pectoris candor, confidenter pronuntiare ausim me plerosque, qui praecesserunt, sincero animi affectu longo intervallo antevertisse. Nunc igitur primum, sed ex animo, gratulor Reverendissimae Dominationi Vestae tam honorificam translationem ad hanc ecclesiam Warmiensem, quam ipsius virtus merebatur omnium et singulorum postulantium concordibus suffragiis obtigisse et, quod antea mihi fore praesagiebat animus, etiam adversarios nobis manus porrigentes accessisse.
Benedictus per omnia Deus, qui clementer provexit, quod misericorditer inspirare dignatus est. Eum precor, ut tam praeclaram functionem pro sua gloria Reverendissimae Dominationi Vestrae diuturnam et felicem nobis omnibus et universo gregi Christiano salutiferam esse velit. Praeterea, quantum Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor, tantum gaudeo mihi seni adhuc in humanis existenti eam felicitatem contigisse, ut eum habiturus sim antistitem, qui nondum ad episcopale munus evectus, eximio et peculiari quodam favore et beneficentia me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ semper sit prosecutus.
Unde ea spe alor, imo certa fiducia teneor, mihi cum Reverendissimae Dominationis Vestrae honoris et fortunarum incremento auctiorem et cumulatiorem accessisse paternae gratiae benevolentiam.
Cui me cum obsequiis meis devotissime commendo.
Ex Frawenburg, 25 Septembris anno 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae sedulus servitor Felix Reich