List #1710
Jan Benedyktowicz SOLFA do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-10-10
odebrano [1537]-10-20 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patri gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Salutem et felicitatem omnem cupio Reverendissimae [Paternitati Vestrae] ad annos multos.
Post enim turbationem meae v... [dis]turbiae videor mihi renatus quodam modo et quidem subito, cum audivi sedem episcopalem Warmiensis ecclesiae Reverendissimam Paternitatem Vestram uno omnium confratrum consensu conscendisse, quod sit faustum et fortunatissimum et nobis et ecclesiae dictae. Maiestas regia gratia Deo sana rediit ex praesentibus periculis, laetor plurimum etiam quod Rupoldus noster praebendam Warmiensem possidet. Satius enim est, quod Germani quam Itali ecclesiae Germanae praeficiantur. Ceterum commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae, quae mei sit memor, quando iam perveniat ad regnum patris nostri olim e[piscopi] Warmiensis. Valeat iterum atque iterum.
Ex Cracovia, X [Septem]bris 1537.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Ioannes Benedictus regius doctor canonicus Warmiensis