» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1124

Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-02-28
            odebrano [1534]-03-02

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 8, k. 19

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 501

Publikacje:
1AT 16/1 Nr 137, s. 263-264 (in extenso; polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorandissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorandissime.

Licet nihil praecipui quod scribam, habeo, nolui tamen hunc nuntium opportune oblatum et istac transiturum vacuum litteris meis ad Reverendissimam Dominationem Vestram venire. Cui imprimis omnia laeta et fausta opto ex animo et hanc oratiunculam oboedientiae regis Franciae ex Urbe mihi missam pro novitatibus communico ac mitto. Nudius quartus enim recepi litteras ex Urbe de data VI Novembris, in quibus aliud non scribitur, quam de rebus meis privatis. Hoc tamen pro certo est eum rumorem, qui hactenus de interceptione Romae per Andream Dorea nomine caesareae maiestatis facta evulgatus est, falsum esse omnino.

Admodum rem gratam fecit mihi Reverendissima Dominatio Vestra, quod communicavit mecum litteras domini Cornelii Duplicii Scepperi. Nam lectio earum animum meum, alioqui ex morbo calculi nonnihil tristem, non parum exhilaravit. Et rogo, Dominatio Vestra Reverendissima non gravetur mihi, quatenus licet, impertiri, si quando ille bonus vir tales vel similes novas res scripserit, nam eius scripta magnifacio.

Christus Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et prosperet in omnibus.

Ex Heilsberg, Sabbato ante Reminiscere anno 1534.

Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit