List #1088
[Ioannes DANTISCUS] do [Piotr GAMRAT]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater observandissime paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ et plurimum honorande. Salutem Dominationi Vestrae Reverendissimae et omnis felicitatis precor accessum.
Sunt iam plures dies, quod communis amicus noster nobilis dominus Ioannes a Werden capitaneus Novensis, burgrabius et praeconsul Gdanensis, has hic adiunctas ad me Dominationi Vestrae Reverendissimae mittendas transmisit. Ex quibus, ut reor, Dominatio Vestra Reverendissima omnia, quae in rebus maritimis se offerunt, intelliget. Illas ob defectum nuntii prius mittere non potui, dabit igitur Dominatio Vestra Reverendissima veniam.
Quantum ego Dominationi Vestrae Reverendissimae debeam pro fraterno officio mihi in consecratione mea praestito et ob singularem in me on the margin⌈in mein me on the margin⌉ Dominationis Vestrae Reverendissimae humanitatem et benevolentiam atque etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ munificentiam non vulgarem, scribi nequit, neque quibus modis aliqua saltem ex parte gratitudinem meam Dominationi Vestrae Reverendissimae notam facere possum, intelligo. Ne tamen omnino de beneficiorum in me collatorum Dominationi Vestrae Reverendissimae immemor esse videar, mitto cum hoc famulo meo sigillo meo quasdam parvas Dominationi Vestrae Reverendissimae reculas, quas precor grato benevolo animo suscipere et boni consulere velit.
Audiet Dominatio Vestra Reverendissima in consilio legi dominorum consiliariorum Prussiae litteras, quae meam contra provisorem castri Marienburgensis innocentiam, immo et ipsorummet dominorum clare testantur et calumniam inimici hominis et a veritate alieni contra me et ipsos dominos consiliarios manifestam facient. Rogo igitur Dominationem Vestram Reverendissimam pro dignitate et officio nobis communi in negotio hoc fidem et honorem meum et ipsorum dominorum omnium spectante nobis coram sacro incliti Regni senatu adesse velit et nuntium nostrum generosum dominum Achacium Czeme castellanum Gdanensem magnum domini Ioannis a Werden et meum amicum una mecum amice et benigniter habeat commendatum. Christus Dominus noster eandem Dominationem Vestram Reverendissimam sospitet quam diutissimo et prosperet in omnibus.
Ex castro Lubaviensi, XI Ianuarii 1534.