List #776
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-04-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Clarissimo principi domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori Ratisponae in aedibus domini decani
Ratisponae
Heri inter cenandum redditae sunt nobis litterae, Praesul humanissime, quae quamvis nos exhilararent maxime, quod scribas isthic evenisse Tibi ex animi sen<ten>tia omnia, non parum tamen puduit Tuas ad nos pervenisse litteras prius, quam Tu accepisses nostras. Cessatum est a nobis primis, ut fateamur, quod verum est, diebus nonnihil, partim quod typographus ad rem nostram aggrediendam erat imparatior, partim quod Eobanus noster nullum humanitatis erga me officium Tua causa omittere volens, non urbem solum hanc, quam elegantissimo carmine nunc recens depinxit, ostedere mihi contentus fuit, sed aliquoties civitate mecum egressus vicinos pagos et hortos oculis subiecit, quare ex ambulatione fessi poculis nos aliquanto liberalioribus saepiuscule recreavimus. Ob hos mores, si succensere mihi volueris, obiiciam te ipsum Tibi, qui huic humanissimo et modis omnibus elegantissimo poetae abiens hinc me commendaris in the other hand, written over asse⌈asserisris in the other hand, written over asse⌉. Nosti poetarum mores, cum sis ipse meritissimus, lauro insignitus in the other hand, superinscribed in place of crossed-out laureatus⌈laureatusinsignitusinsignitus in the other hand, superinscribed in place of crossed-out laureatus⌉ poeta, scis musarum ingenia, quae haurientibus locis gaudere soleant, quare mirum Tibi videri non debet, si cum Eobano nostro, Musarum tanto antistite, poculis addictior written over xior⌈xiorctiorctior written over xior⌉ fuerim, maxime cum quid scriberemus, parum haberemus. Placaberis, certe scio, ubi pro unis, parum in tempore Tibi exhibitis, quaternas acceperis. Misi heri codices duodecim, in quibus si mendas forte fortuna offenderis aliquas, non negligentiae imputabis, sed rei ipsi, nemo enim tam fuit oculatus umquam, ut nihil illum inter recognoscendum libros usquam subterfugerit. Accepi ab hospite nostro, Bove Campestri, florenos quattuor, antea dederat autem decem Petreio; daturus fuerat libenter, quantum postea re ipsa ego comperi, quotquot mihi in Tuis negotiis usui esse potuissent. Vale, Praesul ornatissime, et nostras ineptias consule boni.
Norimbergae, 23 Aprilis 1532.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis