List #3576
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSKielce, 1533-09-08
odebrano 1533-09-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honoran(do) or honoran(dissimo)⌈honoran(do)honoran(do) or honoran(dissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉
Cum a Dominatione Vestra Reverendissima spem adventus ad me sui datam accepissem ex litterisque, quas ad me scripsit, cupere illam a me in episcopum consecrari cognovissem et adventum huc illius hilariter et cupide exspectavi et vestes ac ornamenta, futurae episcopali dignitati congrua, quae illi ipse muneris loco darem, parari feci. Nunc vero ex contrario litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae, quod huc venire non posset, certior factus, doleo quidem me mea spe et exspectatione frustratum esse, sed non tanti profecto id facio, quod non venerit, quanti illud, quod propter damnum et incommodum ex cremata sua insigniori civitate susceptum venire non potuerit. Illud enim, quod ego de meo officio et animi gratitudine in Dominationem Vestram Reverendissimam conferre et declarare debueram, manu vicaria reverendissimi domini episcopi Plocensis, nepotis mei carissimi et unico hoc meo nuntio suppleri potest. At hoc ignis incommodum et iactura, ultra hoc, quod recuperari haud facile potest, ad restaurandam civitatem sumptum exigit et magni laboris ac longi temporis molestia animum Dominationis Vestrae Reverendissimae proculdubio gravabit. Quod ego pro meo in illam animo et fraterna BCz, 1595, p. 594 benevolentia vehementer doleo cupioque ex animo, ut haec sacra unctio, qua in proximo linietur signumque, quo in nomine Domini nostri Iesu Christi, salutis nostrae auctoris, signabitur, tantum illi et in animo fortitudinis et in corpore firmitatis augeat, quantum illa sibi maxime ad diu bene beateque vivendum optat et a Deo precatur.
Ceterum parata munera, quae ipse Dominationi Vestrae Reverendissimae, si huc venisset, reddere volui, per hunc nobilem adolescentem Raphaelem Conopaczki, servitorem meum, quando istic consecrari decrevit, illi mitto: crucem auream aurea catenula appensam, dalmaticas pro vestimento salutis et indumento laetitiae, supparum lineum candidum, quod vulgo rochetum seu camisum vocant, insigne episcopalis ordinis, vestis undulatae violacei coloris integram peciam, ex qua ad se pro dignitate pontificali amiciendum pallium fieri faciat. Quae omnia Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me humanitate grato suscipiat animo et non id quanti valeant, sed a quo animo sunt profecta, aestimare in illis velit.
Quod reliquum est, me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo, quam sanam esse BCz, 1595, p. 595 et felicissimam ex animo opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in oppido meo Kielce, die festo Natalis Mariae anno Domini M-o D-o XXXIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit