List #2145
Bonaventura KNOR do Ioannes DANTISCUSLeipzig, 1539-05-04
odebrano [1539]-06-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 39
Reverendissimo et Ornatissimo Ioanni, Heilsbergensis ecclesiae episcopo, Domino, domino cum primis suspiciendo
Ornatissime Praesul.
Cum sim et natura verecundior, quam ut alicui litteris meis ultro soleam negotium facessere, et hucusque tumultibus plusquam panicis iactati sumus, quo minus ulla scribendi occasio contigerit, cum vero singularem Celsitudinis Tuae in me beneficentiam animo complector, eloqui, ut dignum est, vix queam, quantopere istum tuum in me animum ex amicorum litteris agnoscor, venerer atque exosculer. Ac iam pridem circumspicio, quonam pacto tantae munificentiae meam vicissim animi grati propensionem testatam efficiam. Quidquid igitur favoris, quicquid benignitatis, quicquid subsidii Tua Magnitudo in evehendo tuendoque studiorum alumno impendit, id totum in me collatum nunc esse ducam gratiasque, quoad manebit huius animae corpusculique copula, semper habituri sumus quam maximas. Quamquam autem his litterulis sciam me dignas non posse referre gratias, attamen significationem hanc gratae mentis ostendere non indignum fore arbitratus sum et haec utcumque conscripta doctissimis Celsitudinis Tuae auribus committere volui. Neque vero te poeniteat istius animi, non erit ingratus, quin aliquando magis re ipsa quam verbis declarare cupit munusque sibi gratissimum, quod ne exspectanti quidem accidit, fuisse semper commemoret. Equidem optarem mihi dari, si quicquam huiusmodi proficitur votis, vel Nestoream eloquentiam, tantisper dum tanti beneficii memorem gratumque possim exhibere animum, aut qualem AAWO, AB, D. 6, f. 39v dicendi vim veteres poetarum fabulae subnotarunt in Mercurio, qui ceu magica virga divinaque cythara somnum immittit cum libet et idem adimit, quos vult ad inferos impellens ac rursus ab inferis evocans, aut qualem Ogmio suo tribuebant Galli, qui nimirum ms. omneis reg. omnes⌈omneisms. omneis reg. omnes⌉ mortales catenulis a lingua infixis, quo vellet, abduceret, aut qualem certe, ne fabulis immoremur, in Amphione Orpheoque, quorum alterum rigida movisse saxa, alterum quercus et ornos traxisse cythara, ut vetera poetarum figmenta annotarunt. Quod si huiusmodi usquam locorum genus exstaret, mihi in praesentiarum adesse cuperem, quo facilius liberalitatem illam ipsam raestantissimam iustitiae portionem, qua et amicitiae solidae ineuntur et initae conservantur incolumes, possim paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ pro ingenii viribus in medium proferre. Sed frustra paper damaged⌈[stra]stra paper damaged⌉ me nunc verba facturum spero, qui id optem, [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ bonis litteris parum, quid dicam, versatus sim, im[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ primis, quod aiunt, labris degustaverim[2]. Verum quod paper damaged⌈[uod]uod paper damaged⌉ nunc restat, hunc homuncionem, quantulus quantulus est, Amplitudini Tuae illum totum ut debet, ita dedat, dedicatque. Si itaque Tua Sublimitas Bonaventuram dignabitur numero clientorum suorum superinscribed⌈suorumsuorum superinscribed⌉ ascribere, dabimus operam, ne prorsus ignavum aut ignarum allegisse videatur. Quam Christus Optimus Maximus instaurandae verae pietati bonisque litteris evehendis diu tueatur florentem ac incolumem ms. incolumen(!) ⌈incolumemincolumem ms. incolumen(!) ⌉.
Lipsiae, ex collegio Beatae Virginis, 4 Non(as) Maii.
Studiosissimus cliens Bonaventura Knor, anno salutis nostrae 1539
[2 ] Cf. Hieronymus, Apol. adv. Rufin i.30 (PL XXIII, 425 a): vixprimis labris degustasti.