List #1805
[Ioannes DANTISCUS] do [Mikołaj RUSSOCKI]Löbau (Lubawa), 1537-11-28
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Generose Domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.
Heri litteras Dominationis Vestrae accepi, ex quibus longe secus, quam mihi narratum est, casum hunc Dominationis Vestrae, et revera non sine animi mei dolore intellexi. Neque mihi deesset ob nostram a iuventa inter nos contractam familiaritatem propensio rebus Dominationis Vestrae opitulandi, verum, cum professionis meae non est eiusmodi causis sanguinem tractantibus misceri, praeterea (quod ingenue Dominationi Vestrae fateri cogor) mihi non vulgarem a multis annis conflatam amicitiam cum generoso domino Thoma Lubranczki, cuius animae aeternam a domino Deo precor requiem, castellano olim Brzesthensi fuisse, et ob id miserandam hanc caedem tuli dolenter, nedum graviter, ignoscet atque indulgebit mihi igitur , quod in praesentia votis Dominationis Vestrae respondere non valeam, in eo tamen, quo officium meum spectat, amicis commodabo utrisque Deum oraturus, ut in hac causa iustitiae Dominationis Vestrae hic in terris, et animae occisi in caelis per misericordiam suam adsit et faveat. Si quid mihi aliud propter has quas scripsi rationes cum decore status mei liceret, quid ob coniunctionem, quae mihi est cum Dominatione Vestra, tum etiam ob non parum arctam amicitiam, quae cum claris magnificisque dominis Siradiensi palatino et castellano Przemetensi mihi intercedit, praestarem non gravate. Neque est, quo meum suffragium pro condicionis meae tenuitate quapiam in re vel obesse vel prodesse Dominationi Vestrae possit.
Ceterum illustrissimo domino duci vicino meo, qui, ut saecularis princeps, auctoritate opeque sua non modica potest Dominationi Vestrae adferre adminicula, scripsi libenter, neque inanem puto commendationem meam Dominationi Vestrae futuram. Cui pro novis mihi descriptis gratiam habeo, omniaque fausta precor.
Ex castro meo Lubaviensi, XXVIII Novembris MDXXXVII.