Reddidit mihi ⌊Mauricius⌋ litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus a me certior fieri cupit, quem successum habuerit exemplum a me conscriptum, quod ⌊reginalis maiestas⌋ mitti sibi iusserat. Non est ⌊illi⌋ probatum, propterea quod causam proscriptionis in illo perscripseram, simul et iuratorum hominum testimoniorum, qui fide digni essent, mentionem feceram. Sed nude scribi iussit, omni eiusmodi narratione posthabita, ut liceret cuivis causam eius contra fiscalem tuendam suscipere. Quod ego ita scribere nolui, ne quam conflare de ⌊maiestate regia⌋ proscriptus conatur oppressionis cuiusdam suspicionem, eam confirmare viderer. Itaque scriptum est ab alio. Ego de s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestate regia⌋
, domino nostro clementissimo, aliud sentire non possum, nisi quod per vim, per oppressionem, per tyrannidem nihil faciat, sed iure et legibus aut absolvat, quos iudicat, aut condemnet. Si qui aliam de eo in ⌊urbe⌋ opinionem spargi volunt, ipsi viderint, quam recte faciant.
Palatinum Pomeraniae, Deo sit gratia, habemus eum, ⌊quem⌋ volumus. De succamerario curaturum ⌊reverendissimum dominum⌋, ut is sit, quem vult Reverendissima Dominatio Vestra, non dubito. Ego quoque pro tenui mea parte sollicitando iuvabo.
Dominus ⌊praepositus⌋ misit mihi tandem corpus cantoriae, quam pecuniam in aureos redactam domino ⌊Locca⌋ in ⌊urbem⌋ mittendam curavi. Mirari autem satis non possum, quid ⌊ille⌋ exigat meo nomine, cum exigendi mandatum a me nullum habeat. Multo magis autem miror, quod fert Reverendissima Dominatio Vestra, ut cum aliena uxore consuetudinem habeat. Ego id ante has Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras nesciebam. Ego vero de domo faciam, quod iubet Reverendissima Dominatio Vestra, et domino ⌊Locca⌋ scribam. Pro pupillo mandatum misi.
De Germanicis tumultibus ne apud nos quidem certi quicquam, praeter hoc, quod numero, experientia et omnium rerum copia caesar esse dicitur rebellibus superior. AAWO, AB, D. 19, No.65_2 Ante paucos dies ex ⌊Vratislavia⌋ fuerat allatum, fusum esse ⌊caesaris⌋ exercitum et tormentis aeneis spoliatum, ipsum caesarem cum equitatu suo ⌊Ratisponam⌋ fugisse. Nunc ex eadem ⌊Vratislavia⌋ venit, qui diceret, fusum quidem exercitum fuisse, verum eorum, qui suo aere militatum venerant, postea vero subsecutum esse ⌊caesarem⌋ cum suis copiis, rebelles vero castris relictis fugisse. Quin et illud fertur, exercitum, qui venit ex Inferiore Germania, iam se ⌊caesaris⌋ castris adiunxisse. Ita qui paulo ante erecto vultu incedebant novi evangelici, ii demisisse iam cristas videntur. Sed certi tamen habemus nihil, nam haec mercatorum nova sunt. Mihi tamen magis libet posterioribus credere, nam audio maestos esse vultus eorum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉, qui priora illa sparserant.
Postulavit a me nepos hic Reverendissimae Dominationis Vestrae, quandoquidem de villa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ quadam per patrem olim suum empta in dubium nunc vocari videtur, ut litteris meis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ causam ipsius Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem. Etsi autem absque illis etiam facturam esse scio Reverendissimam Dominationem Vestram ea, quae ius et q aequum postulat, neque immemorem futuram, quid sanguini suo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ debeat. Rogo tamen et ipse Reverendissimam Dominationem Vestram, quandoquidem spes fortunarum eius omnis a sola, secundum Deum, Reverendissima Dominatione Vestra pendet, ut rationibus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ eius providere et eas in tuto collocare dignetur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉, quo possit iis bonis, quae a Vestra Reverendissima Dominatione nactus est hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, quiete et pacifice frui. Nam, ut audio, in illius haec omnia potestate sunt posita. Cogitabat is hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ ante triduum hinc discedere et ad Vestram Reverendissimam Dominationem proficisci, sed cum venisset ⌊Mauricius⌋, exspectandum hidden by binding⌈[dum]dum hidden by binding⌉ eum duxit.
Interea vero distributae sunt dignitates hidden by binding⌈[tes]tes hidden by binding⌉ iuxta consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae, nisi quod officium succamerarii datum est domino ⌊Locca iudici⌋. Cuius ⌊filius⌋ cum ⌊reverendissimo domino⌋ serviat, ⌊eum⌋ quoque sibi iuvandum esse putavit. Parum autem affuit, quin paradoxon quiddam accidisset et castellanus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ AAWO, AB, D. 19, No.65_3 esset renuntiatus, quem nemo sperabat. Sed ei rei ⌊reverendissimus dominus⌋ intercessit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et omni felicitatis genere cumulet. Cuius me gratiae commendo.