List #258
Prior of St. Nicholas Church in Bari do Ioannes DANTISCUSNaples, 1525-08-20
odebrano Toledo, 1525-09-25 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico et Spectabili Domino Johanni Dantischo serenissimi regis Poloniae et cetera oratori, domino et collegae honorando
Regalis ecclesia Sancti Nicolai de Baro, cui ego indigne praesum ac prior sum, vexatur a nonnullis malignis et excellens comes Noye eius iurisdictionem quaerit et studet opprimere, curatque cotidie subditos et ecclesiae vasallos a nobis et ecclesiae iurisdictione ac dominio subtrahere atque alienare, et ad sese atque servitium suum trahere, et ne dicam alias multas molestias ab eo inflictas ac multarum litium materiam ab eo excitatam. Quibus continuo ipsam ecclesiam meque et capitulum vexavit et vexat, ut iurisdictionem ipsius ecclesiae penitus everteret utque nomen meum et capituli eiusdem ecclesiae in terra Rutiliani, quae est utilis dominii ipsius ecclesiae, vilesceret ac contemptui foret.
Excogitaverunt maligne fallacique commento adversarii impetrare, prout iam impetraverunt in fraudem et perniciem nostram praedictaeque ecclesiae officium, quod vulgo dicitur capitanei ad guerram, ut hac via insidias pararent et longiores haberent habenas occupandi ecclesiae iurisdictionem eamque deprimendi, et ad nihilum usque deducendi, quod est ipsi ecclesiae tum perniciosum valde, tum etiam iniuriosum mihi et capitulo, qui pro ipsa ecclesia in dicta terra domini sumus. Nec umquam est visum aut auditum in regno eiusmodi officia concedi aut privilegio committi aliis. Sunt enim supremae potestatis nec concedenda aliis, nisi pro tempore et ubi necessitas bellorum exigit ac postulat.
Adde, quod est calamitosum atque lacrimosum valde aemulum adversarium inimicum persecutoremque ecclesiae praeficere in terra ipsius ecclesiae huiusmodi officio et occassionem praebere vexandi praedandique ecclesiam et eius vasallos simulque usurpandi iurisdictionem in ea ipsa terra, quam quaesivit et quaerit opprimere et ab ecclesiae iurisdictione auferre, quod nobis et ecclesiae triste est et intolerabile potestque inde oriri occasio maioris tumultus et scandali, potestque in dies magis atque magis parturire eidem ecclesiae iacturam et terrae perditionem. Quapropter supplicamus caesareae maiestati supplicatque, dico, sua reginalis cappella, ut eam opprimi non patiatur sub falsa specie eiusdem officii, quod multis de causis (ut supra dictum est) concedi non debuit, sed imprudenter inadvertenterque concessum, immo astu et subdola subreptione adversarii abrogari debet atque omnino revocari. Quod si factum non fuerit, scito eam ecclesiam, dico, suam reginalem cappellam, antiquis suis dotibus brevi defraudari atque privari, nec premente adversario poterit in pace et tranquillitate permanere.
Qua de re ad te scribere visum est, tum quia humanitatem tuam cognovi ac diligentiam, tum quia video intercessionem tuam magni esse momenti valereque plurimum, in causa praesertim tam pia, respiciente tum ecclesiam, tum ipsum caesarem, qui in ea ecclesia iura patroni habet. Cui etiam ecclesiae serenissima regina Poloniae, nostra domina, et olim recolendae momoriae mater eius ultro ac libenti animo faverunt et ab opprimentibus liberaverunt, eamque omni studio et gratia contra quosvis adversarios et potentes iuverunt, laboranti succurerunt, opem et auxilium semper praestiterunt magnique duxerunt in ea civitate gloriosissimum huius Sancti Corpus miraculis assidue corruscantis ad conservationem civitatis et fidei lumen inoffensum custodiri.
Quare hoc negotium pro supplicatorum expeditione non dubitavi tibi iniungere teque rogare, ut toto pectore totoque <(>ut aiunt) animo intendas et incubas. Quod si feceris, ut speramus, non dubitamus postulata atque supplicata obtinere, quippe quae iusta sunt et honesta. Interea tamen non cessabimus pro tua salute orare, cui etiam ipse Sanctus aderit et propitius erit.
Vale. Et ut tibi magis debeamus, rogamus, ut siqua pecunia pro expeditione huius negotii fuerit necessaria, eam erogare et pro nobis depromere velis libenter, quia eam omnem persolvemus magnifico Ludouico Alifio aut alterii, cui tibi placebit.
Neapoli, XX Augusti 1525
Dominationis Tuae Excelentissimae uti frater prior Barensis