List #584
Lodovico ALIFIO do Ioannes DANTISCUSBari, 1531-01-27
odebrano Brussels, [1531]-03-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Apud sacram caesaream catholicamque maiestatem
Reverendissime domine. Post plurimam commendationem.
Accepi Dominationis Vestrae Reverendissimae cf.
Longam oporteret me scribere historiam, si, quae egerim cum
De Monte Serico nisi nobiscum exuberans caesaris gratia affuerit, actum est, nam apud sanctum Collaterale Consilium nihil boni perfici poterit, praeterquam si litterae satis gratiosae obtinerentu[r] sub formidabili poena mandantes, ne secus fieret.
Commiseram Ioanni Levitio, ut duos vel saltem unum canonicatum obtineret a sacra caesarea maiestate, cuius facultatis est praesentare canonicatus in ecclesia Sancti Nicolai de Baro tamquam de iure patronatus suae maiestatis caesareae in hoc regno Neapolitano. Respondit mihi per litteras, quod gratiam impetraverat, sed numquam han[c] gratiam per litteras caesareas expedivit. Quare rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, si de hac re notitiam habet, mihi rescribere dignetur, quid actum sit in causa, et si possibile est, per Dominationem Vestram Reverendissimam hanc gratiam in favorem meum expediri, rogo, efficiat, ut mei voti compos exsistam. Pro quo plurimum plurimumque debere me fatebor eidem Vestrae Dominationi Reverendissimae, cui me et obsequia mea fraterna commendo.
Datae
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis ad vota paratissimus