⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae plenas paternae in me benevolentiae nudius tertius accepi. Interim afferebantur illae ex ⌊urbe⌋, quae de admissa postulatione Reverendissimae Dominationis Vestrae et obtenta confirmatione reverendissimi ⌊domini electi Culmensis⌋ nos reddidere certiores. Quo fit, ut iam non sit opus Dominationem Vestram Reverendissimam de consecratione chrismatis sollicitam esse, quod deinceps non vocetur in dubium, quin id et alia Reverendissimae Dominationi Vestrae obire hic liceat episcopalia munera, etiam litteris ex ⌊urbe⌋ nondum acceptis, propterea quod certum sit res ipsas esse confectas, quamvis et litteras interim venturas nihil dubitem. Proinde ex animo gratulor Reverendissimae Dominationi Vestrae hanc fortunarum accessionem. Mihi vero nunc primum beatus esse videor nempe talem nactus praesulem, qui idem mihi futurus sit et pientissimus pater, quem, ut mihi Christus diu servet incolumem, precor.
⌊⌋ remitto.
Ceterum reverendissimus ⌊dominus Culmensis⌋ per obtentam confirmationem a munere vicariatus exauctoratum se censet. Dominatio autem Vestra Reverendissima tunc primum eo me oneraverat, cum ⌊paternitas eius reverendissima⌋ hinc esset migratura. Unde fit, ut neuter nostrum id oneris legitime ferre possit, nisi Reverendissima Dominatione Vestra hoc denuo cuipiam deferente. Cui me cum obsequiis meis devotissime commendo.