List #4804
Ioannes DANTISCUS do Ermland (Warmia) ChapterLöbau (Lubawa), 1537-11-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo, Eximiis et Venerabilibus Dominis Praelatis, Canonicis, totique Capitulo ecclesiae Varmiensis, fratribus in Christo carissimis.
Reverendissime, Eximii et Venerabiles Domini, fratres in Christo carissimi.
Salutem et omnem felicitatem.
Quod nobis ob missionem brevis apostolici, quo, nondum confirmata postulatione, admittitur nobis bonorum ecclesiae Varmiensis administratio, Dominationes Vestrae congratulantur, magnas gratias habemus, descripsimusque reverendissimo domino electo Culmensi profectionis hinc nostrae modum et diem. Ceterum quod nobis Dominationes Vestrae non miserunt articulos ratione coadiutoriae, quae non successit, per nos confirmatos et iuratos, quemadmodum per reverendissimum dominum electum postulavimus, iis enim nequaquam carere possumus, revera miramur. Easdemque Dominationes Vestras bene valere in Domino optamus.
Datum Lubaviae, XVII Novembris anno Domini MDXXXVII.
Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis, administrator Pomezaniensis et ad ecclesiam Varmiensem postulatus etc. manu propria subscripsit.