» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #46

[Ioannes DANTISCUS] to Bona Sforza
[Toledo], [1526-02-24]


Manuscript sources:
1copy in Latin, 16th-century, BNW, BOZ, 2053, TG 26, No. 3226, f. 31r-v
2copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 188r-v
3copy in Latin, 16th-century, BNW, 12547, f. 245r-245v
4copy in Latin, 18th-century, BCz, 39 (TN), No. 165, p. 621-623
5copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 148, p. 234-235

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 370

Prints:
1AT 8 No. 231, p. 315-316 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Exemplum supplicationis ad Reginalem Maiestatem

Dignata fuit mihi novissime Maiestas Vestra Serenissima scribere, quod fratrem meum Georgium, quem aegrum Neapoli apud dominum Ludovicum reliqueram, reverendissimo domino meo Cracoviensi commendavit et quod in mea absentia amicorum meorum curam suscepit, quo hic tanto liberius et vigilantius negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae intenderem; pro qua singulari Maiestatis Vestrae Serenissimae gratia eas quas potui gratias habui habiturusque sum dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Fretus itaque tam clementi Maiestatis Vestrae Serenissimae propensione audentius ad illam scribo. Est mihi soror, quam una cum parentibus meis cum dote pro nostra condicione satis ampla marito cuidam in Lituaniam dederamus, qui nobis insciis multis debitis erat oberatus. Ille non diu supervixit. Venerunt post eius mortem creditores et pro debitis suis quicquid ille reliquerat, utpote curiam seu domum et omnia, quae in eo erant, acceperunt; sic quod vix cum vestibus suis soror mea manus eorum effugerat, amissa dote et aliis bonis, quae adintulerat, fuitque postea circiter IV annos vidua. Et cum nulla calamitas sola venire soleat, cum sic spoliata rursus ad parentes meos ex Lituania in Prussiam contenderet, stante bello novissimo in Konigsperg seu Monteregio id, quod illi fuit reliquum, per officiales domini magistri fuit receptum. Qua de re ad preces dominorum, qui Thorunii a me permoti pro eo intercesserant, maiestas regia de bonis hostium, quae Gedani habebantur, illi recompensam quandam fecit, cum qua meoque ac parentum meorum subsidio iterum illam marito, quem nunc habet, dedimus, et quia manifestum fuit, quod istiusmodi debita prior maritus mortuus ante sex annos, priusquam eam habuisset, contraxerat, et quod illa etiam dotem suam amiserat, nemo creditorum illam impetiit neque molestavit; cum id etiam de iure illis non licuit. Ad praesens vero, cum Gedanenses a religione nostra et oboedientia erga maiestatem regiam atque ab omni divino et humano iure defecerunt, meque hic tam procul in servitiis Maiestatis Vestrae Serenissimae agente sororem hanc meam mihi certe in ignominiam turbare iuridice, si iniquitas ius est, et minus iuste molestare permiserunt sententiamque contra eam, quod debita haec, quibus numquam est usa, persolveret, tulerunt. Ab ea sententia per maritum eius, ut ibi in more positum est, ad consules est appellatum, quae forsan appellatio adhuc illic in praetorio pendet. Quapropter Maiestati Vestrae Serenissimae humillime supplico: dignetur ad maiestatem regiam intercedere, ut pro incomparabili in omnes iustitia sua Gedanensibus in hac causa silentium imponat causamque hanc usque ad meum reditum ad suum tribunal ex vi suae superioritatis avocet. Rem Deo gratam et gratiae suae erga me convenientem factura.