» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2194

Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUS
Löbau (Lubawa), 1539-07-18
            odebrano [1539]-07-21

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1597, s. 743-746

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.

Cancellarius meus reversus a Reverendissima Dominatione Vestra eius oblatis litteris retulit mihi, quaecumque sibi ad me mandaverat. Ago maximas gratias pro praestito consilio, quod satis videtur pertinere ad rem arridetque plus aliis omnibus, praeterquam paucula, de quibus post conferemus.

Interea scripserat dominus palatinus Marieburgensis ad dominum palatinum Culmensem, urgens constitutionis regiae executionem. Ille respondens finxit reum nec citatum coram se fuisse, nec accusatum de crimine scripsitque mihi, si curarem illum legitime citatum coram se accusari, se effecturum, ut cogatur sarcire mihi damna, de constitutionibus vero verbum nullum. Quare heri ad illum misi errorem eius et rei condicionem luculentissime exponens. Tum ipse suam accusans senectam, aegritudinem et oblivionem confessus est omnia sibi excidisse nec intellexisse propositam actionem, nec de constitutionibus constare sibi quicquam. Omnia igitur edoctus, affirmavit se citaturum illum nobilem nostratem ac comparentem detenturum se in arce, donec significarem, quid vellem de eo fieri. Hanc exhibitionem, timeo, primo somno oblitus est nec effectum dabat, quod pollicitus est, agnovit quippe a nobilitatis coertione maxime sibi abstinendum esse. Exspectandum tamen est, quid praestabit. Deinde cum Reverendissima Dominatione Vestra consilio habito componam me ad ea, quae in rem erunt. Haec ideo scribo, ne si plusculum in negotio fuero cunctatus, nesciat Reverendissima Dominatio Vestra, cur id fiat.

Habeo gratiam plurimam pro communicatis his, quae ex aula ad Reverendissimam Dominationem Vestram pervenere. Reverendus dominus vicecancellarius pollicetur mihi operam suam in causa iniuriaruum mearum, de qua nonnihil in litteris meis attigeram. Mitto ipsam epistulam cum ceteris mihi communicatis. Regias litteras dominis consiliariis inscriptas mittam domino palatino Culmensi curaturo, ut ad ceteros perveniant.

Commendo me fraterno amori Vestre Reverendissimae Dominationis, quam ut Dominus Deus servet diu incolumem precor.

Lubavie, die XVIII Iulii anno etc. XXXIX.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis observantissimus Tidemannus episcopus Culmensis