Liczba odwiedzin: 1641
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1779

[Ioannes DANTISCUS] do [Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ)]
Löbau (Lubawa), 1537-11-16


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 303 (b.p.)

Publikacje:
1CEID 1/1 Nr 76, p. 332-333 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Spectabilis et Nobilis Domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.

Vix me contineo a veteri inter nos scribendi usu, verum memini apud Gellium Phaforinum philosophum dicere: “utere verbis praesentibus, vive moribus antiquis.” Commoneo itaque Dominationem Vestram veteris adagii, quod habet amicum in necessitate probari. Quae in praesentia me Dominationem Vestram compellare amicique officium postulare cogit in eo, quemadmodum Dominatio Vestra a fratre suo domino Iacobo intelliget, apud quem ego et successor meus dominus Tidemannus Gise electus Culmensis duo millia florenorum Hungaricalium in auro et in moneta valoris auri deposuimus, pro obtinendis ex urbe confirmationibus nostris, et, quia haec pecuniarum summa domino Georgio Hegel numerari debet, quo ille apud dominos suos Fuggaros efficiat, ut Romae reponantur, Dominationem Tuam veteris inter nos amicitiae ratione impense oro, ut de istiusmodi duobus milibus ducatorum ipsi domini Georgio Hegel respondeat et eum de illis securum faciat. Quod si amicus amico Dominatio Vestra praestiterit, inter probatissimos Dominationem Vestram amicos sum habiturus, vicissim eiusmodi officium cum dominus electus, tum etiam et ego omni gratitudine rependemus Dominationi Vestrae. Quam diutissime felicissimeque valere cupio.

Ex castro meo Lubaviensi, XVI Novembris anno 1537.