List #837
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSVienna, 1532-09-30
odebrano Löbau (Lubawa), 1532-10-24 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi etc., domino honorandissimo[1]
Salutem.
Nolo apud te titulis agere. Heri sub noctem applicuimus huc, Godtscalcus et ego. Nam ille post mortem principis Ioannis sive sorte, sive maerore incidit in dysenteriam, qua tribus hebdomadis laboravit, immo amplius, et a qua superinscribed⌈a quaa qua superinscribed⌉, nisi Saxo Carolus fuisset, non evasisset. Veni autem rebus praeter exspectationem orig. expectationem⌈exspectationemexspectationem orig. expectationem⌉ bene gestis apud Ulmam et Augustam, prout latius ex Augusta Vindelicorum, et cum Gabriele Martinengio, apud quem uterque fuit gratiosus. Inveni autem apud dominum Fabianum litteras tuas. Quas non sine summa exspectatione orig. expectatione⌈exspectationeexspectatione orig. expectatione⌉ inveni, metuebam enim, ne quid tibi obvenisset.
Iam vero, quod ad res meas attinet, non opus est longa explicatione verborum. Eaedem enim sunt, quam prius, nisi quod, uti dixi, non omnino male sum insinuatus Hispanis, qui rerum potiuntur, et forte non omnino male id meritus. Sane, si testimonia Germanorum pondus habent, possum videri ad tractandum cum iisdem non inidoneus.
Quod ad id attinet, quod serenissimis regibus tuis gratus advenisti, merito quidem id tuo accidit, sicut et quod in diminutionem damnorum per te sustentorum in te contulere.
Quod ad operam meam attinet, rescripsi sacrae reginali maiestati me quicquid possem impensurum, et id fiet, sed quod ad mercedem, tu nosti ingenium meum minime mercennarium neque electurum aut Foccharos, aut Welzeros, ideoque respondi nihil me tale petere, sed faceret maiestas sua, quod bonum esset in oculis suis. Neque vero nunc prolixus fui, quandoquidem cogor expensorum per me rationem reddere, dico expensorum in emendis bombardis, pulveribus, globis, hastis et tota supellectile Martia, quae non parvo constetit estque acta non in tenebris, sed in luce et coram rebus publicis, quamquam adhuc satis molestiarum sum exhausturus apud Hyspanos, qui praefecti sunt rationibus, nihil minus, quam qualiter conveniat cum G written over H⌈HGG written over H⌉ermanis, transigere intelligentes. Sed haec orig. hec⌈haechaec orig. hec⌉ Deo committenda sunt.
De Brandtnero nihil audivi interim. Militat ille Posonii, quo ne umbrae quidem advenere Turcarum, non written over inter(?)⌈inter(?) non non written over inter(?)⌉ sine sinistra fama apud hospitem suum Ratisbonae.
Iudaeorum negotium primum acriter cordi fuit caesari, deinde, cum hi, qui capti erant Antuerpiae, suc written over e⌈eucuc written over e⌉currissent in iis necessitatibus patriis inferioribus praestita orig. prestita⌈praestitapraestita orig. prestita⌉ aliquanta summa pecuniae, refrigere mihi videtur.
Ioannes vero ille, quem nosti, Venetus ille Lapidarius, cum ex Ratisbona abiisset ad ferenda certa testimonia rerum transactarum in arce Cogell, numquam rediit neque rescripsit. Puto alicubi written over ii⌈iiii written over ii⌉ insidiis mercatorum circumventum interiisse.
Quod me illustribus dominis castellano Cracoviensi commendaris aliisque, gratissimum est. Quod vero recte valeat Niptzitz amicus noster communis, gratissimum. UB H 154, f. 102v Est vir ille talis, de quo dici id poetae possit, sed tamen feliciore orig. foeliciore⌈feliciorefeliciore orig. foeliciore⌉ eventu, quem optarim perpetuum aut diu saltem duraturum esse: Si duo praeterea orig. preterea⌈praetereapraeterea orig. preterea⌉ tales Idaea orig. Idea⌈IdaeaIdaea orig. Idea⌉ tulisset terra viros etc.
Quod ad ulteriora attinet, de domino Fabiano nunc nihil amplius scribere possum, quam quod dignus est quavis magna provincia, ita quod, quocumque extenderit ingenium, illic sit valiturus.
Quod ad res novas attinet, de Turcis magna et ingentia dicta sunt. Quae exitura in id videntur, quod dixit poeta quidam: Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus, nam ille Xerxeus apparatus apud Guncium et alibi dissolutus est neque impune tulere praedatores exercitam grassationem, dedere enim poenas, sicut latius intelligere potuisti. Interim timor ille written over i⌈iee written over i⌉ orbis aut fugit, aut, quocumque nomine voces, retrocessit. Caesar rebus omnibus optime comparatis, cum videat instante hieme orig. hyeme⌈hiemehieme orig. hyeme⌉ nihil posse magnum geri, videtur abiturus in Italiam commissa fratri summa rerum et exercitus. Qui a written over i(?)⌈i(?)aa written over i(?)⌉d expugnandam Budam videtur hinc abiturus. Omnes hi written over u⌈uii written over u⌉c adsunt: Itali, Hispani, Germani, nostrates. Laboratur autem peste Viennae. Hac nocte incidit in febrem calidam acutam Valdesius noster, apud quem hodie mane fui. De quo metuo. Det illi Deus, quod expedit.
In praesentiarum non possum ultra morari neque ad te copiosius scribere. Tu istam brevitatem consule boni et rectissime vale. Commendat se ex animo tibi dominus Godtscalcus noster. Comes Nogarolius cum Iosepho a Lambergk huc rediit. Lundensis abest in commissione caesaris, nescio ad quos. Te vero, Pater ex animo venerande, Deus conservet. Et brevi copiosius. A me litteras exspecta orig. expecta⌈exspectaexspecta orig. expecta⌉.
Viennae Pannonum, ultima Septembris anno Domini XV-c XXXII-o.
Eiusdem Reverendissimae Celsitudinis Vestrae humilis inservitor tamquam filius Cornelius Duplicius Scepperus
[1 ] Parts of the address are visible on the strip of paper used to seal the letter