Reddita est mihi die 3 Maii epistula, quam 17 Aprilis ⌊Ratisbonae⌋ scripserat. Quod vero hactenus tam diu mutus fuerim, non mea culpa accidit. Nam cum annis ab hinc duobus ad me per ⌊fratrem suum⌋ Reverendissima Dominatio Vestra litteras dederat, quibus impatienti animo querebatur diuturnam suam e patria absentiam addens nonnihil aliarum tum corporis, cum rerum, molestiarum, rescripseram ego per eundem, rogavi, ut bono esset animo, futurum fore, ut brevi illum reverendissimum essem excepturus. Atque adeo non fui vanus augur. Cum ⌊frater⌋ ⌊istarum maiestatum⌋ exspectaret litteras, venit interea nuntius mortem ⌊episcopi Culmensis⌋ significans. Cum vero ille episcopatus Reverendissimae Dominationi Vestrae per ⌊principes⌋ designaretur atque litterae ⌊fratri⌋ darentur, addidi ego priori meo vaticinio congratulationem. Ad quas litteras dum nihil rescriberet, visum est mihi e ⌊Monte Regio⌋ proxima tunc aestate iterare congratulationem. Addidi epistulam ⌊principis⌋ litteris. Cum et tunc sileret, non potui tertio animum inducere, ut tacenti obstreperem. Habet Reverendissima Dominatio Vestra rem omnem. Et interea meo animo erga illam nihil decidit omnino.
Pergratum est mihi, quod ⌊praesuli Spiren(si)⌋ me commendavit. Utinam omnem condicionem meam ipse sciret Reverendissima Paternitas Tua et dixisset illi, non superbe quidem haec iacto apud illum, qui pro me nihil potest, sed ut dioecesanum meum patriae meae redderem benigniorem. Rescribo Reverendissimae Dominationi Suae. Quaeso, ut habeat litteras et illi ex animo commendor.
Novi nihil tale est, quod merito scribatur. Fui diebus proximis in ⌊Hungaria⌋. Recrudescit bellum et Ferdinandiani aluntur spe. Qui ⌊Ioannem⌋ sequuntur, impune agunt rem suam.
Dominus ⌊Severinus Boner⌋ factus est castellanus Sarnoviensis, Auspitzensis et Satoriensis capitaneus. 5 huius mortua est sibi uxor, certe magno illius maerore. Eam cras sepeliemus. Moriuntur passim non pauci. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra diu et felix.