List #6114
Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-10-13
odebrano [1536]-10-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo plurimumque honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime plurimumque honorande.
Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae datae Elbingi redditae mihi sunt per cancellarium meum, qui etiam recensuit mihi fideliter omnia, quae a Dominatione Vestra Reverendissima habebat in mandatis et quae in Elbingensi conventu acta sunt.
Quod autem tres canterios sive valachos attinet, paratus sum eos Dominationi Vestrae Reverendissimae commodato dare ad iter istud in conventum Regni suscipiendum. Ceterum cupio per Dominationem Vestram Reverendissimam certior reddi, quales debeant esse canterii, currulesne, an equestres, et utrum opus sit sellas equis illis imponere; etiam an et quando, vel ego debeam eos mittere, vel Dominatio Vestra Reverendissima hinc auferri facere velit per famulum suum. Ubi de his mentem et voluntatem Dominationis Vestrae Reverendissimae intellexero, faciam satis petitioni eius idque non gravatim, quandoquidem necessitates communis patriae ita postulare videntur.
Alia, quae ad praesens scribam, non habeo, nisi quod Dominatinem Vestram Reverendissimam felicem ac florentem esse optem.
Ex Heilsberg, XIII Octobris anno MDXXXVI.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis manu tremula subscripsit
Postscript:
De mutuata(?) superinscribed⌈ta(?)ta(?) superinscribed⌉ pecunia in tantum, quantum ipsa Reverendissima Dominatio Vestra postulaverit, contentum me faciam.