List #532
Jan LEWICKI do Ioannes DANTISCUSVenice, 1530-08-27
odebrano Augsburg, [1530]-09-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo et Magnifico Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi et Oratori regio dignissimo, fautori meo observandissimo
Reverende et Magnifice Domine, fautor mi observantissime. Salutem et amorem.
Hodie habui litteras Dominationis Vestrae Reverendae, testes suae erga me benignitatis. Cui tum ob id et plura me fateor plura debere, tum ob id, quod de me sollicita sit apud nostram heram. Ipsa me tantum solatur. Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi, auxilium meum a Domino, qui fecit etc. Nullas hactenus habui litteras a serenissima domina nostra, de quibus scripsit Dominatio Vestra Reverenda, quae si testitudini committerentur, iamdudum illas mihi portaret.
Libenter utique vidissem exemplar formale particulae earum, quas scripsit Vestra Dominatio Reverenda, quo ad meam provisionem, nam non satis intellexi ex suis, unde me illa credebat redemptum aut bono viatico adiutum, sicut scribit. Si e Bario, iamdudum ego illi scripsi, quod nulla spes inde, si hic a Duniignano, nullam ipse dicit se habere commissionem. Unde ergo non intelligo, aut per quem vel qua via mihi litteras illa scripserit vel cui commiserit, potius commentum puto, quid illa scribit. Et credo ego, quod hactenus nil scripsit, nisi moneretur litteris Reverendae Dominationis Vestrae, quas ultimo illi scripsit, pro quibus suis optimis officiis infinitas illi ago gratias. Vellem autem quam libenter, quod me recte per Viennam domum redire iuberet. Nil est, quod alibi facerem aut possem, nisi semel et ultimo tentare pro illis defensis, ut saltem caesar declaret eas non pertinere ad reginam secundum privilegium suum, quod nemo potest interpretare nisi caesar, cum eiusdem est interpretari, cuius et condere. Et cum interpretabitur non pertinere, tunc petetur gratia, si fieri potest. Si non, patiar. Et ita deinceps cessabit impetitio, nam idem est perdere apud caesarem sicut Neapolis, hic tum speratur gratia, ibi nulla, et ita commodius est hic perdere, quam ibi.
Non sufficio imaginari, quid sibi haec tragoedia velit, quod hic ita detineor. Non est possibile, quod illa aliquid mihi scripsisset, sed ita fingit sicut solet, et aliud aliquid cogitat aut statuit, patiar. Potuisset illa ad manus Dominationis Vestrae Reverendae meas mittere litteras et confestim ac secure hic pervenissent. Sed ego suspicor, quod aliud aliquid latet. Hic a tribus mensibus a nobis nemo comparuit nec mercator nec viator. Nec scire possum, quid ibi agatur, tantum ex litteris Dominationis Vestrae. Nil est, quod magis cuperem et optarem, quam me domi videri et psallere illud Altissimo: “Unam petii a Domino et hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae et visitem templum sanctum”. Est quod et Dominationi Vestrae Reverendae meis votis propitiabor. Quam conservet et foveat Omnipotens Deus.
E Venetiis, 27 Augusti 1530.
Vestrae Dominationis Reverendae semper obsequentissimus Ioannes Levicius