List #4810
Ioannes DANTISCUS do Ermland (Warmia) ChapterGuttstadt (Dobre Miasto), 1540-04-12
Regest polski:
Dantyszek przekazuje kapitule kopię listu króla [Zygmunta I] odnośnie do przebywania na terenach objętych herezją oraz posiadania książek luterańskich. Zaleca realizację edyktu we włościach kapituły. Życzy sobie być zawiadamiany o przypadkach przekroczenia zakazów.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Venerabilibus Dominis, praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Accepimus superioribus diebus ex aula litteras, quarum iis inclusimus exemplum. Ex eo Serenissimae Maiestatis Regiae voluntatem intelligent, quae non solum ad nostram, verum etiam ad Fraternitatum Vestrarum et ad omnium harum terrarum regiam ditionem se extendit. Ut igitur illi satisfiat, communiter nobis est intendendum. Proinde Fraternitates Vestras hortamur, si qui a vestratibus ad infecta haeresi loca profecti sunt aut apud illos hic domi libri lue Lutherana perliti habeantur, diligenter inquirant, et ad nos edictum regium executuros deferant. Beneque valeant.
Ex Gutstadt, XII Aprilis MDXL.