List #4100
Ermland (Warmia) Chapter do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1543-09-10
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-09-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine Praesul, domine gratiose. Obsequia nostra indefessa sint Reverendissimae Paternitati Vestrae quam officiosissime praemissa. Reverendissime ac gratiose domine.
Non est incognitum, de quibus respectibus istinc eiecta fuerit Anna Schillings, famula olim, dum esset in humanis, venerabilis domini doctoris Nicolai. Nunc per intervalla huc videtur commigrare atque per aliquot dies subsistere rerum suarum, ut praetendere dicitur, curandarum causa. Nam habet hic adhuc domum, quam etiam hesterna die fertur vendidisse. Et nonnihil dubitamus, an iure de ingressu poterit prohiberi, legitimo cessante impedimento. Remota siquidem causa removetur et effectus. De his tamen noluimus quicquam constituere, nisi Reverendissima Paternitas Vestra, ut coram cuius tribunali haec causa principio est ventilata, desuper prius requisita, quae nos de Suae Reverendissimae Paternitatis deliberatione non gravabitur certiores facere, quam aeterno Deo in longum saeculum commendamus incolumem.
Warmiae, X Septembris anno et cetera.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati, canonici et Capitulum ecclesiae Warmiensis