Ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi admodum gratis intelligo eandem velle certiorem reddi, quibus modis et per quos exactores ea contributio novissime instituta exigi debeat etc. Inde est, quod scire velim Reverendissimam Dominationem Vestram, quod cum superioribus annis ⌊regia maiestas⌋ ⌊Gedani⌋ esset, exactores etiam in ⌊episcopatu meo⌋ ad contributionem tunc decretam constitutos fuisse, verum cum in episcopatum redirem, reddebar a subditis meis certior ab antiquo non exactores, sed episcopos huiusmodi contributiones exigere et exactas in thesaurum regium inferre consuevisse. Scripsi ergo ⌊regiae maiestati⌋ orans, ne me minoris fidei faceret, quam antecessores mei fuerant, sed in exigenda contributione officio meo fungi permitteret. Et quod volebam, obtinui et ita hodie in ista quoque contributione exigenda servabo. Nam plures esse collectores non est in rem ⌊regiae maiestatis⌋, quotquot enim sunt collectores, tot esse impensas necessum est. In ⌊episcopatu quoque Culmensi⌋, nunc Reverendissimae Dominationis Vestrae, tunc erant statuti exactores, quod reverendissimus dominus ⌊Ioannes⌋ praecessor Reverendissimae Dominationis Vestrae iniquum censens, etiam a ⌊regia maiestate⌋, ut ipse in episcopatu suo colligeret et collecta thesauro inferret, obtinuit. Id quod et Reverendissimam Dominationem Vestram facile obtenturam non dubito. Formulam autem contributionis hoc anno decretae ex scheda indita (si modo eam non habet) plane cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra. Quam diligenter, ut in ⌊Grudentinum⌋ proximum conventum ire non abstineat, rogo. Nam ego variis languoribus impeditus in ipsum me conferre hoc potissimum brumali tempore nequaquam possum. Est autem et locus Dominationi Vestrae Reverendissimae multo quam mihi propinquior. Quod superest, Reverendissimam Dominationem Vestram ut Christus quam diutissime sospitem et salvam conservet, opto.