List #275
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1526-01-01
odebrano Seville, [1526]-05-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifice domine, amice carissime.
Longe abinvicem distamus et ob hoc et nostrae ad vos, et ad nos vestrae litterae cito pervenire non possunt nec solent, quaecumque vero perveniunt, sunt et maiestati regiae et nobis longe gratissimae. Significare enim illis soles multa et scitu digna et paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ iucunda. Quod ut perpetue facias, te hortor et plurimum rogo. Doleo plurimum, quod non mittitur tibi provisio debita, si tamen certo scio, quod maiestas reginalis commisit dudum domino Ludovico, ut te sufficienter pecuniis istic provideret, quo cum honore illius et maiestatis regiae stare in ista curia et negotia tibi commissa obire possis, faciamque omnem meam operam, quod tu istic non egeas. Ubi autem defuerint tibi pecuniae et provisiones Neapolitanae tibi non afferrentur, accipias apud Fucaros id, quod fuerit tibi necessarium. Scito enim, quod maiestas regia omne debitum, quod istic contraxeris, liberaliter exsolvi faciet. Apud nos res omnes, Deo sit gratia, bene se habent. Gedanenses tamen et Elbingenses Luteranam haeresim sequuntur et ab ea divelli se non permittunt, exspectantes, quid facient alii in Germania, qui hac labe sunt infecti. Utcumque autem principes Germaniae coniventer agere videntur contra hoc tantum et periculosum malum. Maiestas tamen domini nostri, ut Christianum principem decet, decrevit et armis et omni potentia sua cohibere insolentiam Gedanensium et aliorum subditorum suorum de Prussia, qui contraveniunt institutis universalis ecclesiae, tot saeculis, tot miraculis, tot regum et principum Christianorum auctoritate confirmatis. Citavitque ipsos Gedanenses ad hunc conventum maiestas sua nolens eos inauditos condemnare, et ubi non BCz, 247, p. 44 resipuerint, declarare illos decrevit incidisse poenas legibus nostris et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ imperialibus contentas, easque exsequi rigidissime curabit. Ad quod omnes regnicolae maiestatem suam co[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ illi volunt omnibus viribus et facultatibus paper damaged⌈[ibus]ibus paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ respondemus nuntiis eorundem Gedane[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ excessus citati sunt huc, ex schedulis praesentibus [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ plene cognosces. Niptzitz sodalis tuus missus est nuper in Ungariam in causa dominorum Fucarorum, quibus maiestas regia omni ope sua adesse vult et facit omnem suam operam, quo damna, quae illis illata sunt, eis resarciantur. Bene vale.
Ex Pyotrkow, die prima Ianuarii anno Domini M-o D-o XXVI-o.
Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit