» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2327

Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) do Ioannes DANTISCUS
Poznań (Posen), 1540-08-01
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-16

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, ręką pisarza, BCz, 1597, s. 1071-1076

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.

Paratissimorum servitiorum meorum humillimam commendationem.

Officii mei esse duxi hunc nactus aulicum Reverendissimae Dominationis Vestrae, harum exhibitorem, hisce litterulis Dominationem Vestram Reverendissimam invisere, maxime vero ob eam quoque causam, quod in reditu meo ex domino patruo intellexi Dominationem Vestram Reverendissimam gratiose interim mei memorem fuisse ac tantum apud omnes status terrarum Prussiae effecisse, quod pro me per litteras suas apud regiam maiestatem Poloniae, quo ad caesarem in quadam legatione mitterer, intercesserint. Ad quam quidem provinciam subeundam ut me imparem et minus sufficientem quippe me ipsum noscens ac rei difficultatem incommodam et pericula innumera non quidem ut actor, sed spectator duabus in legationibus haud propinquis expertus cognosco, ita Dominationi Vestrae Reverendissimae pro tanto suo in me favore et gratia, ut quae me, licet indignum et minime certe cupientem, ad id muneris promovere studuerit, immortales et ago, et habiturus sum gratias, Deumque precor, ut id Dominationi Vestrae Reverendissimae longitate vitae atque omnium rerum prosperrimo successu rependat.

Epigrammata Dominationis Vestrae Reverendissimae pro caesare et Gallo contra servatae invicem fidei vituperatorem, cum a reverendissimo domino Vladislaviensi, tum a domino patruo et omnibus, qui tum aderant, maxima cum admiratione et voluptate lecta sunt. Discent tandem Itali servasse fidem haud stultum esse.

Si quae nova hic habentur, et quid Berliniae apud principem electorem actum sit, accipiet Dominatio Vestra Reverendissima ex litteris tam reverendissimi domini Vladislaviensis, quam domini patrui, quamvis nulla alia fere hic audiuntur, quam de quibus etiam Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, nisi quod magnam Tartarorum una cum sex milibus Turcharum vim cum machinis bellicis instructam Podoliae appropinquare huc scribitur, ubi magna trepidatio et praesidium exiguum admodum. Deus sit partium nostrarum.

Mihi quidem post illos hinc inde errores nihil magis cordi esset, quam quies, ut reliquum vitae tempus in certo tandem aliquo statu Deo impendere et studiis liceret.

His me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae cum humillimis servitiis meis humillime commendo. Quam Deus quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.

Datae Posnaniae, 1 Augusti anno a Christo nato 1540.

Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servus Martinus Niblschic[z]

Postscript:

Ich bit Euren Wihrd wolten dis briff noch laut der uber schriff uberantworten lassen.