List #2318
Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-06-03
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-06-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico observando
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice plurimum honorande.
Alexander ita, ut postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, proscriptus iam est, quamquam id de facto magis quam iure fecit sacra maiestas regia. Quae non prius habere posse videbatur proscribendi illius potestatem, quam esset ab ecclesiastico iudice haereseos condemnatus et postea bracchio saeculari traditus. Sed sententiam tamen sacrae maiestatis regiae a sanctissimo domino nostro confirmatam iri speramus, qui posteaquam, ut spes est, vacare decreverit Alexandri sacerdotia. Scribit sacra maiestas regia, ut provideatur de canonicatu et praebenda Varmiensi nobili Nicolao Loca, qui est in fide et clientela mea. Cui ut suum quoque praestet favorem Reverendissima Dominatio Vestra, si quid iuris ad canonicatum istum nactus erit, magnopere quaeso. Est enim adolescens et litteris, et bonis moribus excultus, qui se ita apud me gerit, ut ab omnibus probetur.
De domino capitaneo Graudnicensi quae scribit Reverendissima Dominatio Vestra, facile fero atque pro opera, quam navavit, gratiam habeo. Utcumque res cecidit, mihi tamen non ideo minus grata est tam propensa voluntas ista Reverendissimae Dominationis Vestrae et mihi, et meis commodandi. Congredi cum sacra maiestate regia illustrissimo domino duci Prussiae hoc tempore satis commodum non fuit. Egi de ea re cum sacra maiestate regia, sed ei non est visum, ut nunc veniret, habitura est enim comitia in Magno Ducatu hoc, quae adventu eius impediri nollet. Praecipue cum hic multae dignitates, multa nunc vacent officia, nollet principem talem adesse, ut quae hic agerentur, cognosceret. Si non arduum est negotium neque magnae celeritatis indiget, vellet sacra maiestas regia adventum illustrissimi domini ducis in aliud tempus reici. Nihilominus poterit Reverendissima Dominatio Vestra saepe illi in memoriam reducere, fortasse in sequenti hieme licebit illustrissimo domino duci venire, aut si res moram non patitur, suadebit Reverendissima Dominatio Vestra, ut legatum aliquem ex eis, quos intimos habet, mittat, qui ad sacram maiestatem regiam, quae necessaria visa erunt, perferat.
Dominus Culmensis episcopus voti sui factus est compos. De monachis fere puto, ut minus irascatur maiestas reginalis, quandoquidem abest is, qui hac in causa animum illius contra Reverendissimam Dominationem Vestram incitabat. Mihi per morbum meum adire ad illam non licuit.
In alteris litteris, quod se mihi lintea curaturam Reverendissima Dominatio Vestra promittit, habeo gratiam. Relaturus, quando per occasionem licebit. Nobili, quem commendat Reverendissima Dominatio Vestra, libenter adfuissem, si ipse sibi deesse noluisset. Sed cum nulli obtemperare, sed suo consilio facere vellet omnia, non ego illi, sed ipse sibi defuisse videtur.
Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere precor. Cuius me favori benevolentiaeque commendo.
Datae Vilnae, III die mensis Iunii anno Domini M-o D-o XXXX-o.
Eiusdem Dominationis Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius