» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2279

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1540-03-04
            odebrano Schmolainen (Smolajny), 1540-03-11

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1618, s. 407-412 (357-362)

Publikacje:
1HE 1 Nr 63, s. 86-87 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz 1618, p. 362

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo

BCz 1618, p. 357

Reverendissime Domine, domine observatissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Fui cum domino Plotowscki apud patrem commissarium, litteras illi Reverendissimae Dominationis Vestrae reddidimus, quibus lectis graviter de illa questus est, quod fratres eius Vartembergenses de criminibus quibusdam apud serenissimos principes insimulaverit, quae ad totius ordinis infamiam pertinent. Negabat id factum oportuisse a Reverendissima Dominatione Vestra, sed si quid esset a fratribus istis peccatum, ad se nomina eorum deferri debuisse. Se iurisdictionem in illos habere neque episcoporum quemquam, praeter sanctissimum dominum nostrum.

Cui ego respondi: si aequum hoc visum est Reverendissimam Dominationem Vestram apud serenissimos principes accusari, non esse quod iniquum videatur apud eos, coram quibus facta est, accusationem dilui neque minus licere Reverendissimae Dominationi Vestrae in sui excusationem fratrum crimina apud serenissimos principes proferre, quam licuit aliis apud eosdem Vestram Reverendissimam Dominationem insimulare. Quae si apud archiepiscopum suum traducta fuisset, apud illum se purgasset, sed quando ita visum est religiosis viris, ut Vestram Reverendissimam Dominationem apud saeculares principes in BCz 1618, p. 358 nescio quam suspicionem vocarent, fuisse id maxime consentaneum, ut apud eosdem Reverendissima Dominatio Vestra se innocentem, fratres nocentes ostenderet.

Tum ille: dissimilem esse causam hidden by binding[m]m hidden by binding, aiebat, fratres enim esse magnis probris affectos, Vestrae Reverendissimae Dominationis famam a nemine esse sugillatam.

At ego: Christiani hominis officium esse, dixi, omnia probra ferre potius quam unum hoc, si quis haereseos arguatur. Deferre autem episcopum, quod e monasterio fratres exturbet, quod eos absque causa persequatur et iniuriis afficiat, quid aliud esse, quam in suspicionem haereseos Luteranae eum adducere velle. Minime id hidden by binding[d]d hidden by binding ferendum fuisse Reverendissimae Dominationi Vestrae neque aequum fuisse, ut res tanta silentio dissimularetur.

Coepit ille mox esse mitior: se semper de Reverendissima Dominatione Vestra praeclare existimasse, cum pietatem, tum doctrinam eius praedicare solitum esse. Verum hoc sibi doluisse, quod in eos sibi iurisdictionem Reverendissima Dominatio Vestra usurparet, qui exempti essent. Atque una exemptionis privilegium produxit seque exemplum eius hidden by binding[ius]ius hidden by binding Reverendissimae Dominationi Vestrae misisse dixit.

Cumque una hora hidden by binding[ora]ora hidden by binding prope esset inter nos altercatum, tandem se hidden by binding[se]se hidden by binding rescripturum per dominum Plotowski recepit atque omnia clare Reverendissimae Dominationi Vestrae perscripturum hidden by binding[m]m hidden by binding. Ita ab eo discessi, ut multo esse placatior BCz 1618, p. 359 videretur.

De Alexandro quoque dominus Plotowski summam hic adhibet diligentiam. Exspectamus nuntium Reverendissimae Dominationis Vestrae, quem hoc ipso tempore venisse mihi renuntiatum est. Visum est reverendissimo domino Chelmensi eum citare ad proscribendum sive banniendum, sed dies, quo se sistat, celerior constitui non potest, quam in proxime futuris comitiis. Causa quoque non alia adscribi poterit, quam quod uxorem habet, nam de cortisanis statutum negat reverendissimus dominus Chelmensis ad Prussiae terras extendi. Visum erat reverendissimae dominationis eius, ut cras citatio mitteretur per cubicularium hunc regium. Sed quando terminus est ita longus, non video, cur festinandum sit. Matura deliberatione opus est. Utar hac in re peritorum consilio. Ceterum, quod postulat Reverendissima Dominatio Vestra, ut nulla citatione praemissa proscribatur, id fieri vix posse videtur. Neque enim fas est indicta causa quemquam condemnare: res magni periculi pessimique exempli futura esset. Possent hac ratione etiam innocentum fortunae in discrimen vocari. Scribit autem s(erenissima) or s(acra)s(erenissima)s(erenissima) or s(acra) maiestas regia ad suum in urbem oratorem, dominum episcopum Camenecensem paper damaged[m]m paper damaged, BCz 1618, p. 360 ut supplicationem signari obtineat, in qua hidden by binding[a]a hidden by binding non viciniori, sed nominatim Vladislaviensi hidden by binding[viensi]viensi hidden by binding episcopo causa committatur. Missumque est hidden by binding[st]st hidden by binding ei supplicationis exemplum. Quicquid effici a nobis hic praeterea poterit, nihil intentatum relinquemus. Aguntur hidden by binding[ur]ur hidden by binding omnia a domino Plotowski summa fide et hidden by binding[t]t hidden by binding diligentia, quae in me quoque desiderari hidden by binding[i]i hidden by binding non patiar.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, quarto Nonas Martii hidden by binding[rtii]rtii hidden by binding 1540.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis et Cracoviensis