List #1970
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-11-06
odebrano [1538]-11-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine clementissime.
Post devotissimam servitiorum meorum commendationem.
Accepi de potu non modo quantum parvitas mea postulavit, sed quantum animi magnidtudo et munifica liberalitas Reverendissimae Dominationis Vestrae donare decreverit. Quae me alioqui totum suum indies magis ac magis reddit beneficiorum magnitudine reddit obligatiorem. Pro quibus magnas habeo gratias, rependat autem Deus, quod nequit homuncio.
Quod ad causam domini praepositi Gutstatensis attinet, consultissime egit Dominatio Vestra Reverendissima, quod exemplum litterarum ad ipsius adversarios ad me dederit et in arbitrium meum posuerit, an sint reddendae. Quandoquidem nonnulla in mentem venerunt, de quibus antea non succurrebat, captabo tamen interim opportunitatem, si quid salubriter confici possit. De regressu obtinendo parva mihi spes est, quandoquidem lupus ille in favorem nepotis domini Alxandri ius suum resignaturus citra ullum dubium pro se regressum reservari volet, ut etiam in manibus domini Alexandri non sit, consentire pro domino Paulo, utcumque tentandum erit, si forte sit successurum.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima scribit in ipsa scheda super XXX marcas pensione concordan(das) esse, quousque nepos domini Alexandri possessionem canonicatus receperit, tum primum de amplianda possessione, transigenda et confecta demum concordia Dominationem Vestram Reverendissimam nepotem Alexandri ad ecclesiam admissuram, non video, Reverendissime Domine, qua ratione postea ulla concordia fieri possit post factam a domino Paulo cessionem, multo minus adepta per adversarium eius possessione, cum ipsa possessionis apprehensio omne ius canonicale tribuat possessori nec fructibus et emolumentis postea privari possit. Ipsa autem admissio personalis residentiae ex receptu usu est, non de iure et magis ad sollemnitatem pertinet, quam sit necessaria. Ideo quicquid concordiae faciendum est, ante cessionem domini Pauli ut fiat, oportet.
Ceterum audio, reverendissimum dominum Culmensem ad convivium nuptiale, quod felix faustumque sit, ... illegible⌈...... illegible⌉ venturum istuc. Quod si fiet, poterit Dominatio Vestra Reverendissima in componendo hoc negotio ipsius, qui rerum Romanarum longam peritiam habet, opera et consilio uti, advocata in diem opportunum istuc ad se tam domino Paulo, quam Alexandro, ne fraus fiat innocenti simplicitati.
Si quid interim hic tractabitur, non celabo Reverendissimam Dominationem Vestram. Cuius gratiae et favori devotissime me commendo ac consanguineus eius commendatus esse cupio, precorque, ut auspicatum sororis amantissimae connubium caelestis numinis favor et gratia prosequatur.
Christus Dominationem Vestram Reverendissimam diu nobis servet incolumem.
Ex Frawenburg, 6-a Novembris anno 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis servitor, sed inutilis F(elix) R(eich)
Postscript:
Valetudo mea adhuc in dubio est, in dies tamen Deo adiutore, imo auctore, meliora spero.