List #1338
Mauritius FERBER do [Ioannes DANTISCUS]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1533-12-03 — 1534-01-22?]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime domine.
Perlibenter vidissem, quod Reverendissima Vestra Dominatio mihi impertivisset in his causis suum consilium. Potuissem tunc ego melius et efficacius consilium illi meum exposuisse. Si quid erratum in eo est, boni consulat Vestra Reverendissima Dominatio et brevitati et celeritati imputet, si quid incompte congestum est.
Ve[re]or, quod maiestas regia primae petitioni no[n] annuit et quo Campe praecipiat, ut sese ru[rsu]m in obstrictionem statuat. Secundum vero videlicet citationem denegare non potest iuste saltem. Quam si domini obtinuerint, possunt pro festo Stanislai deliberare, an ipsam exsequi curare voluerint nec ne. Cum ceteris etc. celerius procedere nequimus.
Ego pro defensione honoris nostri libenter contribuam cum ceteris pro rata mea, cum Koska ut amica transfigatur concordia. Iterum suadeo, rex enim noster grandaevus est, qui, quod nunc absit, mortem obiret, non fauste starent res spiritualium, et Kostka est homo inflatus omni elatione et factiosus et peritus miles igitur etc.
Opus erit, ut res amotionis suae sub sacra fide tractetur cum reginali maiestate, eo quod sunt tales res iniuriosae et {et} odiosae. Nihil dubito, Vestra Reverendissima Dominatio memoria tenet, quomodo episcopo Luce in simili casu cum Cosmidero capitaneo Margenburgensi successerit.
Cupio me a Reverendissima Dominatione Vestra sacrae maiestati regiae et reverendissimo domino Primisliensi commendatum facere et hoc pono in arbitrium Vestrae Reverendissimae Dominationi. Nil aliud habeo pronunc, idcirco non erit necessarium, quo nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae ad nos declinet, sed .........us recto itinere compendium itineris sui peragat.
Si dominus Czema, ut statuerat primum, videre vellet reverendissimum Cracoviensem, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram declinet, operae pretium censeo. Si vero recto itinere Vilnam versus proficiscetur et ad me veniet, exhibebo me in omni exstructione sincerum amicum.
Si placebit Vestrae Reverendissimae Dominationi, ut ita contra Campen etc., prout denotatum est, procedatur, scribat etiam suam mentem, precor. In hunc futurum conventum dominis consiliarii <s> litteras ego disponam, si ad me mittuntur. Attamen fortassis dominis consiliariis acceptius erit, quo suum Vestra Reverendissima Dominatio mittat proprium nuntium ad eos.
Copias litterarum, quas mihi Dominatio Vestra miserit, omnes, vel partem earundem, prout voluerit et mihi mandaverit, ne habeor duplicare laborem, consiliariis mittam.
Cum his, ut parcat rudi stilo et characteri [atque me] commendatum habeat et fraterno amore pro[se]quatur, cupio.
Datae ut in aliis litteris.
Mauritius episcopus manu sua