List #5583
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUSNaples, 1535-09-04
odebrano [1536]-01-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino gratioso
Reverendissime Domine, Domine et Patrone gratiose.
Omissis caeremoniis et superstitione ob angustiam temporis hac vice brevis esse cogor, itaque supplico Dominatio Vestra Reverendissima boni consulat.
Descriptionem autem belli Affrici his inclusi, ex qua singula brevibus intelligere poterit.
Datae Neapoli,4 Septembris 1535.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Fabianus Dameraw
In Affrica, tertia orbis parte, sunt aliquot regna, inter quae praecipuum dicitur esse Thunis, dives opum, ubi quondam Carthago fuit, quae quia post Carthaginem condita regnoque nomen indidit, visa est Carthagini nec similis, nec comparanda, dicta est Thunis, quod fere sonat, tu non es, scilicet Carthago. In hoc regno discordes aliquot fratres ambitione regni per potentiorem necati sunt, profugo tamen uno ad Turcarum imperatorem, qui de tyrannide fratris conquerens effecit, ut Barbarossa, insignis piratarum capitaneus, cognita opportunitate, ad intercipiendum hoc regnum mitteretur mense Augusti anni 1534, cuius classis non sine formidine visa est in mari Siculo, cum nesciretur, contra quem parata esset. Brevi postea tempore rex privatur regno per Barbarossam. Eam ob rem exul rex confugit ad caesaream maiestatem, supplicando, ut regnum recuperare possit, promittens multa, fidem, foedus, tributum et nescio, quae alia.
Maiestas caesarea, quamvis multis arduis reipublicae negotiis occupatissima, videndo tamen totius mediterranei maris navigationem per Barbarossam praecludi, non solum Italiae, Siciliae, Sardiniae, Corsicae, Maioricae, Minoricae, sed et ipsi Hispaniae, facile inducta est ad bellandum contra Barbarossam. Facto itaque secretissimo consilio parata est citissime classis, milites conducti et provisio comparata, quae omnia adeo cito in maximo ordine praeter spem comparata sunt, ut vix credi possit cumque maiestas sua caesarea in fine Martii Barchinonam ex Castilia venisset, paucissimi consiliarii sciebant, an foret navigandum, donec mense Maii illuc appellerent classes regis Portugaliae, Hispaniae et Andreae Doriae cum militibus, tormentis bellicis et multa provisione seu viatico omnium rerum. Advecta etiam sunt ex Mediolano arma, quibus tota aula armata.
Ultima Maii solvit maiestas sua ex Barchinona et venit primum in Minoricam, deinde in Sardiniam, ubi classis Itala cum militibus exspectabat. Illic maiestas caesarea per biduum refecta in civitate Calver, postea continuata navigatio ad Thunis, quo ubi 13 Iunii perventum est, ordinavit maiestas caesarea, ut milites in vicinam planitiem descenderent et cum illis maiestas sua personaliter, portum enim claudebat munitissima turris, ad quam postea uno toto mense bellatum est cum excurrentibus Turcis et Mauris, qui crebris excu[r]sionibus, velocissimis equis freti, exercitum molestarunt comminus, cum liberet, bellantes. Habuit enim Barbarossa aliquot millia Turcorum et Arabum praeter indigenas Mauros pro sui defensione. Ubi autem et fossae, et vineae ad turrim essent paratae tormentaque admota, quorum pars iaciebat ferreos globos magnitudinis fere humani capitis in 6 horis turris diruta est, vineae eorum demolitae et nonnulla tormenta Barbarossae, ut ipse vidi, caesaris globis concussa et confracta sunt.
Haec cum viderent milites, fuga saluti suae consuluerunt, sed tamen non pauci, in ipso insultu deprehensi, confossi sunt. Magna vis tormentorum et bombardarum illic obtenta est, triremes praeterea et biremes circiter 100. Expugnata hac turri victoria fuit in manibus.
Tertia die post haec ad urbem, quae duabus leucis distabat, cum exercitu profecta est maiestas caesarea. Videns autem Barbarossa exercitum armatum et milites fortissimos, non putavit se tuto diutius exspectare posse, praesertim cum optimos Christianos, quorum supra decem millia in urbe fuisse feruntur, in se iam iam insurgere velle cognosceret, quare fugit cum suis Turcis et Arabibus incolaeque non inconsulte secesserunt, nam tota urbs militibus in praedam data fuit, unde praeter aurum et argentum domesticamque suppellectilem captivorum magnus numerus, femineae sexus praesertim, abductus et avectus in Hispanias et in Italiam. Multi illic facti sunt divites, sed plurimi ex fatiga [nimia], aestu bibitioneque aquae immodica et salutem, et vitam amiserunt. Post haec per aliquot dies tractatum est cum rege restituto in regn[um], condiciones autem tractatuum et conclusionum nondum sunt publicatae.
16 Augusti solvit illinc maiestas caesarea, relictis 10 triremibus cum militibus in illa turri pro loci defensione et navigavit cum reliquis omnibus triremibus et biremibus ad expugnandam Affricam, illius regni civitatem, sed vi ventorum in Siciliam appulsa est classis, ubi maiestas caesarea post tot labores quiescere decrevit, dimissa tamen classe ad illam Affricam.
Eodem die, quo maiestas caesarea solvit, solvit et Portugaliae regis classis, sequenti autem die solvit classis Hispana versus Hispanias, 18 eiusdem reliqua classis, qua aulici caesaris vehebantur, cum classe Itala versus Neapolim solvit, sed maior pars in Siciliam appulit, ubi et caesarea maiestas erat. Ego autem cum reliqua parte huc semivivus deveni, refecturus corpusculum meum, donec sua maiests aderit. Speratur autem adfore circa finem huius mensis.
Non vacat scribere, quantum laborem maiestas caesarea fecerit et quam verum imperatorem se ostenderit. Classem in toto, iudico, fuisse numero circiter 400 velorum, iudico item mortuos ex nostris circiter 4000 homines, quorum maxima pars citra bellum propter incommoditates interiit.
Neapoli, 4 Septembris 1535.