Serius, quam par erat, Celsitudinis Tuae, illustrissime Princeps, nactus sum litteras[1], quae si in tempore ad me pervenissent, consilio Celsitudinis Tuae non tantum non libenter acquievissem, verum etiam gratissimum fuisset tam expectatam occasionem offeri, non tam ⌊patriam⌋, parentes[2], fratres et quicquid mihi vel sanguine, vel affinitate iunctum est, quam Celsitudinem Tuam coram videndi. Iam enim dudum exoptabam mihi aliquam oportunitatem dari, qua iam olim ex facie cognitam nunc scriptis et rebus coniunctissimam complecterer, exoscularer, eiusque iucundissima fruerer consuetudine, contemplarer administrationem, quam non nisi exactissimam iudico. Sed cum hanc integram hiemem fugiens pestem in diversis regionibus peregrinatus essem vixque me studiis loco solito[3] abdidissem, allabuntur
⌊⌋ cum epistula Celsitudinis Tuae[4] , quibus in ⌊patriam⌋ revocabar, si quicquam periculi esset labis grassantis. Quod ut legi, non parum ignaviae meae stomachabar me non potius ⌊Prussiam⌋ statim petiisse, ubi non tantum iucundissimis confabulationibus parentum[5] iam senio confectorum fructus essem, verum habuissem, cuius maturitate et prudentia inscitia adolescentiae meae erudiretur. Sed quod factum est, infectum fieri non potest. Studia mea repetii, quibus perdius pernoxque inhaereo, pestis evanuit necque quicquam auditur, quod mihi iustam fenestram abeundi aperiret. Decem igitur illi ioachimici, quos a liberalitate Celsitudinis Tuae accepi, praesidio meis studiis fuerunt. De quibus octo statim expendere coactus sum, cuidam mihi hoc biennio privatim
⌊⌋ ⌊Iustiniani⌋ quattuor libros
enarranti, reliquos duos sumptibus impend[ere]. Pro quibus Celsitudini Tuae nunc dignas gratias habere quidem poss[um], agere vero vel referre minime, in tempore enim mihi afferebantur, cum loculi sic peregrinationibus exhausti essen[t], ut vix teruncius restaret, ob quod etiam gratissimi fuerun[t]. Sed cum iam Celsitudinem Tuam familiariter ita, uti meis congerron[i]bus soleo, semel coepi confabulari, oro obsecroque, ne Celsitudo Tua in malam partem accipiat, si cum ea liberius ac demisse{t} collocutus fuero, non iam cum reverendissimo principe meo, verum maecenate patrono ac patre verba facere puto, quod ut credam, ⌊⌋ illa tua longe humanissima me incitat, iubet et cogit. Cum satis superque diu de rebu[s] meis deliberarem et exquirerem, quidnam praecipue studiis meis conduceret, decrevi me inde alio conferre ob multa[s] rationes, verum cum nusquam locus commodior occurreret, coepi nonnihil ambigere et consilium initum repudiare. In ⌊Itali[am]⌋ me quidem invitabat clarissimus ille orator ⌊Bembus⌋ ⌊Sanosarius⌋ ⌊Vida⌋, in ⌊Galliam⌋ ⌊Budaeus⌋ cum reliquis doctissimis viris, verum utriusque aditum mihi praeclusit
cf. Cic. Rhet. Her. 2.36.4 ⌊caeca illa Dea innitens globocf. Cic. Rhet. Her. 2.36.4 ⌋
, in ⌊patria⌋ delitescere neque consultum esse duxi, neque adhuc duco, cum admodum 1adulescens sim neque quicquam solidi in praecipua doctrina nactus, nil dubito, quin si hac aetate ab honestissimis scholis avellerer, me non tantum mihi consummati in usum reipublicae allaturum, verum etiam ea oblivioni mandaturum, quae nunc qualicumque cum laude incoepi. Postremo iam omni moto lapide mihi occurrit ⌊Lovanium⌋ ⌊Inferioris Germaniae⌋, ut scis, celeberrimum gymnasium, mihi saepius a praestantibus viris commendatum, quod cum non tantum audirem variarum sectarum turbinibus carere, verum etiam humanissimis civibus praeditum esse. Consultum fore studiis meis credidi, si ibi unum atque alterum, si fieri posset, annum degerem. Ad Tuam igitur Celsitudinem tamquam ad sacram anchoram refugio, cuius sententiae et arbitrio consilium hoc meum satis tenue et puerile subiicio oroque, ut Paternitas Tua id in medium consulat, quod aetati meae praecipue usui fore credit, et ad id me praesidio auxilioque suo adiuvet. Ad quem enim alium rectius confugiam? Parentes[6] iam sunt decrepiti et sic extenuati, ut insigne aliquod praesidium ab eis exspectare supervacaneum sit ac paene nefas . Quicquid in prima aetate opum vel ex patrimonio, vel industria cumulaverunt, id iniuria incendii depopulantis totam ⌊patriam⌋ eripuit et devastavit. Accedit numerus tot ⌊liberorum⌋, quos notoria iniuria afficerem, si paterer in me totum conferri, eosque legitimo patrimonio spoliarem. Amici, si qui sunt, parcent sumptibus, nonulli fortassis etiam perire impensas credunt, quae in bonarum artium notitiam collocantur, nec quicquam litteras ad rempublicam (quales ⌊Cyclopes⌋ multos reperias) momenti habere credunt. Sed cum Celsitudini Tuae non tantum {non} utilitas studiorum perspecta sit, verum etiam publicis suis
No. XLII, p. 169 - 208
testata sit se futuram asylum quoddam meorum studiorum, oro, ne me Celsitudo Tua negligat, sed iuvet feliciter
cf. Ov. Rem. 114; Gel. 17.10.5.3 ⌊supremam manum imponerecf. Ov. Rem. 114; Gel. 17.10.5.3 ⌋ rebus magnis impensis meorum inceptis. Hoc, qualicumque acessione litterarum, quam hactenus ingeniolo meo feci, procul dubi[o] in tanta paenuria doctorum iam hoc efficere possem, ut me etiam honestissime sustentarem, sed cum longe alium scopum mihi praefixerim ⌊patriaeque⌋ illustrationem honorem et utilitatem privatis commodis praetulerim, quicquid meis studiis impenderis, non mihi, sed ⌊patriae⌋ atque adeo toti tuae provinciae collatum credas. Quod si Celsitudo Tua non restiterit, verum auctor erit meae profectionis ⌊Lovanium⌋ versus, ego ad futuram Sexagesimam[7] , ut vocant, vel citius in ⌊patriam⌋ cum tota mea supellectile advolavero indeque soluta navi felicibus ventis Deo volente in ⌊Inferioris Germaniae⌋ partes aliquantisper concessero. Interea tamen oro, ne et hic existentis Paternitas Tua obliviscatur. A parentibus[8] nunc nihil sumptuu[m] accepi, de reliquo hic diu durare non potero in tanta caritate et paenuria omnium rerum, sed totum me Celsitudini Tuae commendo, quae me inter inhumanos hos homines fame perire non sinet, cui nunc omnia fausta precor. Faxit Christus, ut Paternitatem Tuam salvam et incolumem reversus offendam, cui Tuam Celsitudinem committo optoque, ut diu nobis et ⌊patriae⌋ pancratice valeat.