List #680
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-09-04
odebrano Brussels Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte.
Vayvoda Moldaviensis et praedecessores sui, ut mos est et impietas tyrannorum, nihil umquam fideliter, quod tenebantur, memoria nostra regno huic nostro praestiterunt, nam aeque hi, qui nobis, quam qui praedecessoribus nostris iure et foederibu paper damaged⌈[ibu]ibu paper damaged⌉s Christianis obligati erant, non magni apud se aestimabant fidem violare. Is tamen waywoda, qui in praesens sub imperio tenet Valachos, perfidia et omnis generis iniqua fraude ceteros superavit. Nam praeter omnem exspectationem nostram hieme praeterita firmissimis foederibus et iureiurando, quo nobis tenebatur, pessumdato, hostiliter regnum nostrum invasit et provinciam nostram suis finibus adiacentem, quae Pokuczie nuncupatur, violenter occupavit. Quam nos iniuriam cum ferre diu non possemus, exercitum mercenariorum selectorum militum comparavimus. Quem etsi non multo ante festum sancti Iacobi ad loca, quae praesidiis hostis firmata erant, admoveri feceramus, iam tamen ternam ex illo consecuti sumus victoriam. Adventu enim primo nostrorum ad hostium stationes supra decem firmissima praesidia uno die et strategemate magnifici Ioannis, comitis de Tharnow, palatini Russiae et capitanei exercituum regni nostri generalis, sunt disturbata, provinciaque nostra Pokuczye tota illo die cum multa hostium strage recuperata, ad quem suorum casum cum numerosi rursum hostes accurrerant circa castellum Gosdzyecz, quod obsidione gravi cinxerant, sunt per nostros profligati. Tertio ipse vaywoda, tyrannus perfidus, in octava Assumptionis Beatissimae Virginis Mariae produxerat secum instructas suas omnes BCz, 1601, p. 254 copias et ad locum, ubi in statione erant nostri milites, vallo et curribus, ut mos est, cincti, omnem vim armatorum et tormentorum bellicorum admoverat. Ibi tum nostri priore victoria animati et ope divina adiuti, tametsi vix sextam partem hostium numero suo aequarant, commiserunt proelium et cum hostibus pro iniuria facientes ad quinque horas sine intermissione conseruerunt manus illosque ad internecionem usque prostrarunt paper damaged⌈[unt]unt paper damaged⌉. Nam praeter multa milia caesorum vaywoda ipse duplici vulnere est affectus, tormenta bellica magna quinquaginta cum curribus onerariis et toto commeatu sunt adempta. De qua felici victoria cum nos heri accepto nuntio mirifice exhilarati essemus, continere non potuimus, quin eius nostri gaudii caesaream maiestatem et serenissimum dominum Ferdinandum, Romanorum ac Hungariae et Bohemiae etc. regem, participem faceremus. Quare scribimus utrique illorum de hac nostra felici et optata victoria, quam Paternitas Tua verbis nomine nostro amplioribus tam apud illos, quam etiam apud alios principes et ordines Romani et Germanici imperii nobis benevolentes exornabit. Et ipsa pro sua erga nos fide Deo, qui in caelis text damaged⌈[aelis]aelis text damaged⌉ est, supplicabit, ut eam victoriam, quam nobis de perfidis text damaged⌈[fidis]fidis text damaged⌉ hostibus tribuere incepit, misericorditer, ubi opus adhuc fuerit, prosequi dignetur; cum autem declarabit Paternitas Tua quaerentibus victoriam hanc, ut successit, advertat diligenter, quo quis vultu et qua gratitudine illam excipiet, nosque de his certiores per litteras suas faciat.
Illustris domini Ludovici, ducis Bavariae, voluntatem de matrimonio BCz, 1601, p. 255 cum illustrissima filia nostra ineundo ex litteris Tuae Paternitatis perspeximus esse difficilem et inanem. Nam cum duras condiciones proponat, quas nobis praestare integrum non est, facile cognoscimus illi hanc coniunctionem nostram non esse necessariam. Quare Paternitas Tua nihil amplius in ea re cum ipso agat. Sed ut magis honeste poterit, silentio totum negotium praetermittat. Pro officio suo et gratia nostra fact paper damaged⌈[fact]fact paper damaged⌉ura.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die IIII Septembris anno Domi paper damaged⌈[mi]mi paper damaged⌉ni MDXXXI-o, regni nostri anno XXV-to.
Sigismundus rex subscripsit