... et merces eorum ad communem victum atque ... et remotioribus regionibus necessarios usus per ...o et ditionibus suis, quo velint avehendi de ...m permittere facultatem.
Quod si etiam Maiestati Vestrae placeret permissu ⌊caesareae maiestatis⌋, ut serenissimus ⌊rex meus⌋ operam suam interponat suspenso hoc ad certum tempus cum ⌊regno Daniae⌋ bello, qua dissidentes per conventus tractatusque utrimque in gratiam reduci haecque turbulenta atque utrisque partibus immo, ut nunc est, rerum facies toti Christiano orbi perniciosa tempestas pacari posset, offert ⌊eius maiestas⌋ habitis prius a Maiestate Vestra, quibus pacisci velit, condicionibus, propensionem suam et studium ex animo amicum pro ea mutua namque necessitudine fraternaque benevolentia, qua Maiestati Vestrae <et> ⌊fratribus⌋ eius serenissimis ⌊clementissimi domini mei maiestas regia⌋ coniuncta est eadem in omnibus ex re esse gratificarique Maiestati Vestrae et illis non cupit solum, verum et ambit summopere.
Nihil enim illis, persoluto teloneo, praeter allec piscium semel in anno a parte nostra capturam, cum ⌊Danis⌋ aliud est commercii.