» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3915

[Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-03


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 7, f. 58v (t.p., c.p.2)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime etc.,

Heri mihi redditae sunt a serenissima maiestate regia litterae, quarum exemplum habet scheda. Quod item in litteris adiunctis ad magnificos dominos palatinos, Reverendissimae Dominationis Vestrae vicinos, dedi, gratum mihi faciet, si, ut ad eos perferantur, efficiet, quo nobilitas temporius sciat, quomodo in lustratione se gerere debeat. Scripsi etiam ea in re magnifico domino palatino Marienburgensi, quas misi per alium nuntium.

Pro novis, quae nuper a Dominatione Vestra Reverendissima habui, ago gratias et referrem non gravate, si quid istiusmodi apud me esset. Scribitur mihi serenissimam maiestatem regiam pro aetate satis recte valere. Habui a domino Sigismundo ab Herberstein litteras, quibus scribit, quod praeter spem omnia, quae voluit, assecutus sit pro serenissima regina iuniore etc. Iam puto, quomodo ea habeant, Dominationem Vestram Reverendissimam accepisse.

Cui cupio esse commendatissi[mus] et omnia precor faustissima.

Ex Heilsperg, III Aprilis 1545.

Postscript No. 1:

In gentilium nostrorum negotio nihildum fuit actum etc.

Postscript No. 2:

Reverendissime mi Domine.

Si fortassis molestum erit litteras iunctas dominis palatin[is], ut rogavi, transmittere, commisi huic nuntio, ut eas ferat. Confid[o] tamen, quod in eo precibus meis concedet, vicissim in rebus mag[is] arduis Dominationi Vestrae Reverendissimae obsecuturus. Si quid novi habeat, rogo, me faciat participem etc.