Letter #273
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIToledo, 1525-11-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendissimo] in Christo Patri et Domino Petro Dei gratia episcopo [Cracoviensi] etc. Regni Poloniae [Vicecancella]rio etc. Domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Vix mihi tantum suppetebat temporis, ut has saltem Dominationi Vestrae Reverendissimae exararem, ea solum de causa, ne a solita mea erga Dominationem Vestram Reverendissimam observantia destitisse viderer. Quae hic aguntur ex litteris ad maiestatem regiam intelleget. Rogo summopere domino Iacobo Fugger, cuius beneficio a collega meo destitutus hic vivo, in rebus suis adesse velit, sicut per me caesar maiestati regiae significavit. Omisi in litteris ad maiestatem regiam, quod dux Borbonensis ex Italia salvus et incolumis huc in Hispanias traiecit et brevi huc ad caesarem est venturus. Alia non restant propter hanc scribendi angustiam. Commendo me suppliciter Dominationi Vestrae Reverendissimae ut domino meo clementissimo et rogo, si frater meus Georgius alicubi in curia vagatur, dignetur eum pro me suo servitio ascribere et, si est possibile, efficere, ut quantocius redire possim, iam hac Hispana aura usque ad nauseam sum satiatus et timeo, ne propter tot expensas, apud nostros insolitas, concepto hic dolore et taedio a principibus nostris indignationem mihi pariam. Certe aliter hic vivere non possum quam, ut diffuse Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsi X(!) Septembris praeteriti. Reverendissimo domino meo Premisliensi omnia fausta precor.
Ex Toleto I Novembris 1525.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus.