Letter #1518
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan KOŚCIELECKI]Löbau (Lubawa), 1536-07-23
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, amice carissime et honorande. Salutem et omnem felicitatem.
Hesterna nocte is nuntius pedes tabellarius iste pedes et applicuit et mihi gratas Magnificentiae Vestrae litteras re written over ..⌈..rere written over ..⌉ddidit, quae pro mutua nostra amicitia non vulgariter me exhilararunt eo, quod Magnificentiae Vestrae coniunx faustiter filium in lucem edidit, quem, opto, ut Magnificentiae Vestrae quam diutissime vivat avumque prosperrimis [s]uccessibus on the margin⌈prosperrimis s hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉uccessibusprosperrimis [s]uccessibus on the margin⌉ faciat.
Quod vero a me petit Magnificentia Vestra, ut illi adsim in baptismo, facerem quidem oppido quam libens, si essem in castro meo Magnificentiae Vestrae vicinior, verum hoc ... [ac]tionum et ne[go]tiorum, quae mihi [inc]umbunt et [m]essis on the margin⌈... ac hidden by binding⌈[ac]ac hidden by binding⌉tionum et nego hidden by binding⌈[go]go hidden by binding⌉tiorum, quae mihi inc hidden by binding⌈[inc]inc hidden by binding⌉umbunt et m hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉essis... [ac]tionum et ne[go]tiorum, quae mihi [inc]umbunt et [m]essis on the margin⌉ tempore ob multas occupationes me hinc movere non possum, nihilo secius Magnificentiae Vestrae bonus futurus amicus, perinde atque magnifico olim superinscribed⌈olimolim superinscribed⌉ domino patri Magnificentiae Vestrae fueram et quicquid autem superinscribed⌈autemautem superinscribed⌉ spiritualis ista affinitas ad cumulum amicitiae nostrae addere potuisset, id sibi certo persuadeat per meam propensionem iampridem non defuisse neque defuturum umquam superinscribed⌈umquamumquam superinscribed⌉.
Ad commendatitias Magnificentiae Vestrae pro nobile Christofero Ossieczkowski, qui misere excarnificatum monachum non apostatam in habitu professionis suae, caesum superinscribed⌈caesumcaesum superinscribed⌉ mori coegit, interdictum ad tempus certum relaxavimus et, quid interim illi agendum, consilium dedimus. Quacumque alia in re Magnificentiae Vestrae gratificari possumus possum propensionem meam offero. Quae feliciter valeat written over t⌈tatat written over t⌉.
Lubaviae, XXIII Iulii M D XXXVI.