» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #988

Sigmund von HERBERSTEIN do [Ioannes DANTISCUS?]
Vienna, 1533-08-07


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1ekscerpt język: łacina, XVI w., AAWO, AB, D. 67, k. 214r
2regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 336

Publikacje:
1AT 15 Nr 389, s. 534 (in extenso; polski regest)
2CEID 2/1 Nr 27, s. 140-142 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D. 67, f. 214r

Ab hinc autem non habeo aliud Vestrae Reverendissimae Dominationi describendum, nisi quod oratores serenissimi regis mei scripserunt se absolutos et tertia praeteriti mensis soluturos a Constantinopoli, allaturos pacem regi acceptam. Adversarii autem nostri sunt in magna exultatione, nescio, si spem vultu simulent. Quod equidem quidam ex eorum gestibus videntur augurari.

Ex Neapoli allatae sunt litterae, quibus significatur dominum Andream Doria classe imperiali Christiana instructa expertissimo milite Hispano ab inde solvisse et Coronam versus properare. Illic enim videbimus, quidnam sperandum sit, aut uni aut alteri.

Ex Roma habemus summum pontificem sententiam protulisse erga regem Angliae, ita ut illi sit iniunctum legitimam suam coniugem acceptare, concubinam vero amovere.

Circa Guntium oppidum, quod Turcus tot milibus tanto tempore obsedit et tentavit, omnia sata sunt deperdita at in toto spatio, ubi tantus numerus gentium obsidentium continebatur, creverunt optima frumenta, ac si studio seminata fuissent, inde se inhabitantes nutriunt. His Vestram Reverendissimam Dominationem peroptime valere cupio, cui me quoque commendo.

Ex Vienna, 7 Augusti anno 1533.

Vestrae Reverendissimae Dominationis deditissimus Sigismundus ab Höberstein(!) liber