Accepi heri Dominationis Vestrae Reverendissimae novissimas ⌊⌋, quibus rursum mihi negotium ⌊Iacobi Rossmoller⌋ subditi sui commendat. Equidem, mi Reverendissime Domine, satis abunde iam antea prioribus meis eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae declaravi ⌊⌋ rem, scilicet, ut se habet et quantum ego damni et incommodi ex mala parumque frugali olim ⌊Francisci⌋, ipsius ⌊Rossmoller⌋ cognati, bonorum meorum administratione perpessus sum. Quas quidem ⌊⌋ perspectum habeo procul dubio eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae fuisse redditas. Nam ⌊⌋ in superioribus suis ad me litteris Dominatio Vestra Reverendissima fecit mentionem et proinde non parum adducor in admirationem, quod toties ea de re mihi inculcat, de qua iam dudum antea responderam. Revolvet, quaeso, easdem priores meas ⌊⌋. Nihil dubito, quod ex eis sese ad unguem resolvet ita plane, quod cognoscet me his viris bonis toties de me querulantibus in re vel minima esse iniurium.
Fuisset, quod ego plus de his viris bonis queri debeam, quod illi nulla habita ratione et ipsius olim ⌊Francisci⌋ ultimae voluntatis et suae, ut ita dicam, honestatis, cuius utique vel potissima haberi debuit ratio. Quamquam probe noverint, quod olim ⌊Franciscus⌋ testamento suo cautum esse voluit, ne ad legatorum in testamento descriptorum extraditionem per exsecutores procedatur tantisper, quoad sufficiens de administratis per eum bonis meis episcopalibus reddita fuisset mihi ratio AAWO, AB, D. 67, f. 175v et plena satisfactio. Atque interim bona quaecumque morte sua derelicta voluit mihi esse obligata. Nihilominus tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ ipsi, nescio quo pacto, coclearia argentea in fidele depositum ⌊genitrici Reverendissimae Dominationis Vestrae⌋ data, quae poterant non parum damni mei compensare, ex scrinio seu reservaculo, quo inclusa erant, praeter scientiam forsan genitricis Dominationis Vestrae Reverendissimae, receperunt etc. Quae postea, quamvis ⌊magistratus Gdanensis⌋ decreverat et ⌊genitrici Dominationis Vestrae Reverendissimae⌋ iniunxerat, ut omnino rursus hidden by binding⌈[sus]sus hidden by binding⌉(?) ea mihi vel officiali meo curaret reddere, non sunt tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ reddita.
Ego profecto non satis contentus sum de his rebus morte olim ⌊Francisci⌋ derelictis, nam per eas nequaquam compensari potest, etiam in media parte, id, quod mihi olim ⌊Franciscus⌋ vel eius heredes debent. Magis itaque cuperem, quod isti viri boni id, quod mihi olim ⌊Franciscus⌋ ex calculo et ratione per notarios, quos ipse olim tum, dum vixit, ibidem in bonis meis constituerat, facto superinscribed⌈factofacto superinscribed⌉ mansit debitor, paratis persolverent pecuniis resque suas tollerent. At si videtur eis, quod sint eo gravati vel quod ipse sim illis eo nomine iniurius, quia res ipsas retineo, vetus est illud, ut iurisperiti dicere solent,
cf. Iust. Inst. 4.1.14(16) pignori potius incumbere quam in personam agere ⌊melius pignori intendere, quam in personam agerecf. Iust. Inst. 4.1.14(16) pignori potius incumbere quam in personam agere ⌋. Quare reddant mihi pro olim ⌊Francisco⌋ de bonis meis, ut iam dixi, rationem, praesto fuero semper AAWO, AB, D. 67, f. 176r illam audire. Verum si quid adhuc ex ratione et calculo mihi olim ⌊Franciscum⌋ debere compertum fuerit ultra id, quod prima supputatione mihi mansit, quaeso, boni consulant, quod illis vel in minimo quadrante non parcetur, quandoquidem ita temere mecum agunt et me ita insimulant, quod illis hac in re fuissem iniurius. Multa etenim sunt, quae iam post factam rationem comperta sunt per olim ⌊Franciscum⌋ percepta fuisse, quorum tamen in perceptis nullam fecerunt notarii ipsius mentionem etc.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam valere diutissime opto.