» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #6876

Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-06-20


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia kancelaryjna język: łacina, AGAD, LL, 8, k. 66v-67r
2kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, AIARFCN, Cancellaria Polonica 1538-1599, s. 42-43
3kopia, XVI w., BJ, 44, k. 56v

Publikacje:
1Sumariusz Nr 1431, s. 160 (polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi Sigismundus Dei gratia etc.

Reverendissime etc.

Comitia non esse habita loco et die per nos constituto propter metum pestis in bonam partem accipimus, sui enim quemque capitis primum custodem, aiunt, esse oportere. Hoc quoque consilium Paternitatis Vestrae nobis probatur, ut ea in Septembrem mensem reiciantur. Verum, ut ne iterum ea differri contingat, si quo in loco edicta fuerint, in eo pestilens contagio saeviat, faciemus potestatem Paternitati Vestrae communicato consilio cum aliis terrarum Prussiae consiliariis alium ea in locum, qui commodior videbitur, transferendi, ita ut necesse non sit ea de re ad nos referre, ne quid impedimento esse possit, quominus ad praefinitum diem habeantur.

Quod petit a nobis Paternitas Vestra, ut usum fructum lacus in Drauszen generoso Achacio Czemae concedamus, id nobis difficillimis hisce temporibus facere visum non est. Aequum enim esse videtur, ut ipsi quoque ex bonis nostris aliquid emolumenti capiamus, quo magis instructi esse possimus ad propulsandam vim, si quae regno nostro fuerit illata. Confidimus generosum Achacium Czema boni consulturum, si hac in re repulsam passus sit. Quam illi alio beneficentiae nostrae genere compensare licebit.

Datae Cracoviae, XX die Iunii MDXXXIX.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium