List #6239
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) do Ioannes DANTISCUSRegensburg, [1532-05-07 — 1532-05-22]
Podstawy źródłowe - stare druki:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Summo viro Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi etc.
Venimus emensi tot milia, quot Iovis uxor
Hippotadae nymphas dixerat esse sibi
Quot geminata forent septemplicis ostia Nili
Quot Niobe natos interiisse ferunt,
Quot patrio vidit de flumine surgere tauros
Per quem pressa fame terra redempta fuit,
Quot Musae Charitesque et iunctus Apollo Dianae,
Quot geminata forent sidera Pleiadum,
Denique syllabicos quot habent tua nomina tractus,
Tu modo de multis quattuor esse voles,
Musarum decus eximium Dantisce, nec ulli
Pontificis veri nomine posterior
Venimus emensi tot milia, venimus autem
Corpora non una conditione duo
Venimus ut plures maneat Campensis in annos
Venimus ut paucos hic morer ipse dies.

Namque ut conditio est Campensi libera sic me
Carcere perpetuo vita ligata tenet
Utque illicitum est quoquo libet ire, vagari,
Sic mihi nequaquam quolibet ire licet
Nam mihi, si liceat, quo nunc libet ire, quid usquam est,
Quo tua non libeat dulcia iussa sequi?
Ultra Sauromatas, ultra Tanaeia regna
Te sequar, et Scythico rura perusta gelu.
Te per Hyperboreo torpentes frigore campos,
Te sequar Arctoi sub duo monstra poli.
Non me tristis hiems, non me remorabitur aestus,
Quam libet immodico Sirius igne micet.
Heu mala fatorum series, heu tristia vitae
Sidera, et hic votis invida nata meis.
Si tamen his ulla possim ratione mederi,
Non dubitem, quo me sors vocet ulla sequi.
Cultos ante mihi repetam tua regna Borussos
Et loca, quae propior Parrhasis ursa videt.
Nunc quia non licitum est, quod quondam forte licebit,
Fortunae medicus spes bona noster erit.
Et tibi sancta fides pro me spondebit et ille,
Quem socium certe pectoris huius habes,
Quem quia conveniens ratio mihi fecit amicum,
Isthoc invideo nomine pene tibi.
Sarmaticas igitur sine me venietis ad oras,
Quo mihi non utinam fata venire negent.

Non tamen idcirco sine me vivetis amici
Vobiscumque aliqua parte ego semper ero.
Nunc age, pontificum decus Aonidumque sororum,
Nunc age me domui, quaeso, remitte meae,
Interea nostri non obliviscere amoris,
Quo mihi non falso iunctus es. Ipse tibi
Utque tibi hoc gratum me nomine sentiat orbis,
Ipse satis de me pignora clara dabo.