» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #5651

Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1539-04-07
            odebrano [1539]-04-08

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 68, k. 230

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), k. 43

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.

Post officiosissimam sui commendationem.

Nova, quae accepi ex Cracovia, haec sunt, quamvis non bona, tamen et Reverendissimae Paternitati Vestrae scribenda puto: Turcus in Hungaria est atque castrum munitissimum Volpe nuncupatum vi occupavit. Alia duo obsidet inter fluvia Pruth et Nestr, tantum commeatus sive victus tamen in Valachia deposuit, ut nec tantum oppida accipere possunt, ut in campo hinc inde ponuntur, tres pontes super Danubio exstruxit. Hungaria tremet. Camenecz in ore leonum situm, eruat eum Dominus.

Mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae progressum, quomodo clarissima virgo Isabella intravit in Hungariam et quomodo accepta per serenissimum dominum Ioannem Hungariae regem etc. Remittere dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra perlecto.

Cum haec me et perpetua obsequia mea commendo gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Quam Dominus Deus diu et feliciter conservare velit in optima salute bonum Deum oro.

Datum Warmiae, 7 die Aprilis anno Domini 1539.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis

Postscript:

Nondum data est possessio cantoriatus venerabili domino Hosio, nam exspecto quousque post festa.