List #530
[Piotr TOMICKI] do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-20
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioanni Dantisco episcopo Culmensi
Reverendissime in Christo pater et domine amice carissime.
Accepi litteras Paternitatis Vestrae Reverendissimae Augustae prima Augusti datas, quibus quod mihi tam accurate de intercessione pro se ob episcopatum facta{m} gratias egit, non potui nisi gratissimo animo excipere. Tametsi enim fatear, non tam opera mea, quam regiae et reginalis maiestatis spontanea liberalitate Paternitatem Vestram episcopatu fore ornatam et auctam, ista tamen illius gratitudinis amplissima declaratio, quam mihi tamquam de accepto per me solum beneficio debere se scribit, fuit mihi longe carissima. Nam ad coniunctionem , quam a multis annis mutuo coluimus, conservandam istiusmodi beneficii, ubi non est beneficium, agnitio multum conducere et utilis esse poterit, fructum mutuae et cumulatae dilectionis nobis afferre.
Intelliget Paternitas Vestra Reverendissima ex litteris maiestatis regiae, quam sit illi gratum officium eius, quod prudenter et accommodate in omnibus responsionibus et defensione dignitatis suae maiestatis praestitit. Quare cum tam facile sit illi ex tam magna rerum experientia rationes et argumenta reperire, quibus malevolorum criminationibus responderi digne debeat, ego non putavi fore necessarium, ut Paternitati Vestrae aliquis alius modus in praesens defensionis faciendae perscribatur. Hoc solum Paternitati Vestrae declarandum putavi, quod dominus Iheronimus Laski his diebus hic apud maiestatem regiam oratorem regis Ioannis egit, per illum non aliam ob causam huc missus, quam ut de negotio concordiae et spe eius a maiestate sua sciscitaretur.
Si enim forte aliquis aliter haec interpretaretur, Paternitas Vestra reverendissima ex cognitione vera rei ipsius confutare illum facile poterit. Sed et id non praeteribo silentio, quod dominus Laski non prius ingredi fines regni maiestatis suae voluerit, quam litteras publica fide, quas salvum conductum vocant, a maiestate sua nactus esset, pro quibus litteris ipse etiam rex Ioannes maiestatem regis nostri per litteras et celerem nuntium rogaverat.
Celeritas istius expeditionis non patitur me plura scribere, illud tamen subticere nolo, quod ad negotium Paternitatis Vestrae cum domino palatino Pomeraniae pertinet. Namque dominus palatinus ad haec, quae Paternitas Vestra illum temere et iniuste in rerum episcopalium vindicatione egisse queritur, ita respondet, quod docere velit, omnia, quae sunt post mortem fratris reperta, testamento illi fuisse legata, de quibus tamen cum disquiri ita cito non potuit, maiestas sua cognitionem eius negotii ad adventum huc Paternitatis Vestrae Reverendissimae suspendit et res omnes interea conscribi et consignari fecit, misso illuc Fabiano, maiestatis reginalis aulico et Paternitatis Vestrae alumno.
Ceterum, quia maiestas regia ad instantiam hic domini archiepiscopi Gnesnensis promiserat ab illo adhuc tempore, quo monitorium erat contra illum missum, se missurum esse Romam oratorem, qui nomine maiestatis suae apud summum pontificem pro domino archiepiscopo deprecaretur et intercederet, eum hactenus propterea mittere se contineat, quia a Paternitate Vestra prioribus litteris cognoverat, negotium istud facile per se conquieturum esse, cum reverendissimum dominum cardinalem Gattinarium mors de medio sustulerit. Nunc vero etiam, etsi rursus instet dominus archiepiscopus de ipso oratore mittendo, maiestas regia pendet animo, an mittere debeat. Namque veretur, ne missio ista, tametsi non ad defendendum vel excusandum, sed ad deprecandum domino archiepiscopo promissa, serenissimum regem Ferdinandum offendere possit. Quare Paternitas Vestra iudicium suum in hoc mihi perscribat et significet, utrum credi possit negotium istud de domino archiepiscopo ita quieturum esse, ut missione oratoris maiestatis suae res non indigeat. Namque subterfugeret nunc libenter maiestas sua istam mittendi rationem, si quo pacto honeste posset.
Avemus hic scire omnes, quid sit per caesaream maiestatem Lutheranis responsum et qui in hac tragoedia sit sperandus finis. Quare Paternitatem Vestram rogo, ut cum ceteris de his me per litteras certiorem faciat.
Quid residuum sit hic stipendii Paternitatis Vestrae, non potuimus sub hac celeritate subducere rationem, sed alio tempore de hoc Paternitatem Vestram ego faciam clare certiorem. Hoc solum in hac re recordor quadringentos aureos ad rationem istius stipendii Paternitati Vestrae sub praesentia illius fratri fuisse numeratos. Ex quibus ducentos secum illius frater ad illam tulit, ducentos vero Georgio Hegel numerari curavit. Cupio et felicem esse et bene incolumem Paternitatem Vestram. Cuius me amori commendo.
Datae Cracoviae XX Augusti 1530.
Postscript:
Scriptis his litteris et iam ferme obsignatis rediit cubicularius maiestatis regiae, qui in Ungariam erat missus, litterasque a rege Ioanne attulit, quibus iterum affirmat se nequaquam propter rationes, quas ex litterarum exemplo Paternitas Vestra intelliget, Vratislaviam oratores mittere velle. Quin etiam et Posnaniam , ut illuc non iretur, evitare cuperet. Verum si maiestas serenissimi Ferdinandi regis in Posnaniam consenserit, operabitur iam hic maiestas sua, ut omnino et rex Ioannes illo sine ulla differentia mittat. Quare Paternitas Vestra quicquid responsi super his omnibus praedictis habuerit, maiestati domini nostri quam celerrime perscribet hortabiturque, ut ista concordia cito tractetur et perficiatur. Namque cubicularius rettulit quadraginta iam milia Turcorum in Ungaria non longe a Buda esse cum Mechmetbek praefecto, quem exercitum cubicularius audivit ad depopulandam Austriam a Turco missum esse.