» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #515

Jan LEWICKI do Ioannes DANTISCUS
Venice, 1530-07-18
            odebrano Augsburg, 1530-07-29

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 154, k. 27

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 180
2regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 19

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Magnifico Domino Ioanni Dantisco apud sacram caesareams et catholicam maiestatem ... dignissimo, fautori suo optimo

Magnifice Domine, fautor mi optime. Salutem et amorem.

Ita placet domino thesaurario seu potius usurario Barensi, quod hic remanerem perpetuo alias ad aliam informationem suae maiestatis reginalis, quae quando erit, Deus scit. Unum id mirari non sufficio, quod ad omnes litteras meas, quas scripsi serenissimae reginali maiestati adhuc sub dato 13 Maii et miseram cum vestris, vobis fortasse iam responsum est, mihi nihil. Et in illis litteris scripseram, quod nullam spem haberem in thesaurario Bariensi et quod sua maiestas aliter de me provideret. Et tamen nil penitus respondit. Patientia. Dicet is A, quam commissionem iactat se habere a maiestate reginali is nequam thesaurarius, quod videlicet ab hoc Maio praeterito nullas cedulas cambii nostras acceptare debet neque satisfacere. Ego iam significavi fratribus et amicis meis, quod venditis omnibus fructibus beneficiorum meorum etiam ad annos 2 vel 3 me hinc redimant. Et tamen veniam quandocumque ad Magnificentiam Vestram, quantumcumque indignabitur regina, ego non curo.

Commendo Magnificentiae vestrae summo desiderio hunc dominum Andream, virum optimum et Magnificentiae Vestrae studiosissimum, qui cupit impetrare a caesare certam commissionem dotium uxoris suae pro iustitia. Scio, quod eum Magnificentia Vestra uno verbo plus iuvare potuerit quam omnes sui amici omni suo conatu. Iste mihi hic invenit praestari apud quendam amicum suum mutuo ducatos 30 alias nec expensas iam habere potuissem. Dolor et melancholia plura iam scribere non sinit.

Datae Venetiis, 18 Iulii 1530.

Vestrae Dominationis obsequentissimus Ioannes Levicius