List #4796
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1547-08-08
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri ac maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Quae heri a reverendissimo domino archiepiscopo reversus nuntius meus retulit, Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentibus mitto unacum litteris ad Ipsam datis. Videbit Reverendissima Dominatio Vestra, qua ratione reverendissimus dominus archipraesul eludat, quae de excommunicatione et tribus milibus edixerat, quasi liceat iudici etiam comminari ea, quae iniqua et supra potestatem ipsius sunt, et tamen extensionem poenarum etiam comminatur, ni paream. Si Reverendissima Dominatio Vestra relegerit decretum superioris synodi olim a me communicatum, quo contra episcopum Culmensem procedendum statuebatur, videbit illius terminos plurimum esse egressum monitorum, quod tamen illo decreto niti vult videri. Ad serenissimam regiam maiestatem etiam scripsi per Hartowski, ut in exemplo indito Reverendissima Dominatio Vestra leget, etiam ad reverendissimum dominum Cracoviensem latissime cum litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae. Sed vereor me non effugiturum necessitatem mittendi ad synodum cum excusationibus fortasse et provocatione. Quidam amicus secreto mihi credidit hoc consilio rem istam agi in Polonia, ut cum praelati ecclesiastici coacti fuerint ad oboedientiam, facile etiam sit futurum reliquos Prutenos seculares redigere in officium, ut regni consiliis et obsequiis pariter communicent. Non dispar est confidentia de hic exterminanda universa haeresi efficacibus sententiis huius synodi, quasi hoc solum intendatur et non prius etiam per totam Poloniam hoc sit conandum. Reliqua taceo. Reverendissimae Dominationis Vestrae fraterno amori et praesidio unice me commendo. Quam ut Christus diutissima prosperitate servet, precor. Novarum rerum prorsus nihil apud me est.
Lubaviae, die VIII Augusti 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observantissimus Tidemannus episcopus Culmensis