List #3865
[Ioannes DANTISCUS] do Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-03-03
Regest polski:
Dantyszek z uwagą wysłuchał tego, co przekazał mu Fabian Wojanowski. Zapewnia, że zawsze gorliwie dopełniał wszystkiego, czego królowa [Bona Sforza] żąda. Boleje, że nastawiona przeciw niemu królowa wierzy, iż wszystkie listy od Rady Pruskiej są pisane pod jego dyktando. Dantyszek ufa, że czas odsłoni prawdę, a królowa wróci do dawnego, lepszego o nim mniemania.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima.
Humillimam orationum servitiorumque meorum commendationem.
Quae Serenissima Maiestas Vestra mihi per nobilem dominum Fabianum Woynowski referri iussit, atten paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉te et reverenter audivi idipsumque, quod Serenissima Maiestas Vestra a me postulat, quantum in me fuit, praestiti hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ semper. Neque umquam accuratius atque fidelius a me praestari poterit, quam factum est a me hucusque.
Quod autem Serenissima Maiestas Vestra [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ se contra me induci sinit creditque omnes a dominis consiliariis harum terrarum litteras ad serenissimam maiestatem regiam dari solitas a me confici ad meumque arbitrium conscribi, quam oppido dolenter sustineam, mens recti sibi conscia novit, cuius integritas et candor me consolatur. Fore aliquando sperans, cum temporis written over us⌈usorisoris written over us⌉ filia veritas emerserit, quae iam aliquoties apud Serenissimam Maiestatem Vestram contra clandestinos pestilentesque adversarios meos mihi patrocinata est, quod rectiorem et clementiorem de me et eam, quam olim habuit, opinionem concipiet meque gratia sua, quod suppliciter oro, prosequi dignabitur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉.
In quam me, quantum demissius impensiusque possum, commendo, dominum Deum orans, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram diutissime florentem prosperrimeque valentem conservet.
Ex Heilsberg, III Martii MDXXXIX.