Liczba odwiedzin: 781
» Korpus Tekstów Niemieckich Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3587

Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-09-03
            odebrano [1534]-09-12

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1595, s. 691-694

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 631

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando

Reverendissime in Christo pater et domine, frater et amice carissime ac honorande.

Reddidit mihi hodie litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae iuvenis magnifici domini palatini Culmensis, quibus breviter respondeo nihil eorum, quae ex me scire cupit Reverendissima Dominatio Vestra, per sacram regiam maiestatem ad me esse scriptum neque aliud quicquam in novis habere quam nudius tertius per secretarium eius Reverendissimae Dominationi Vestrae et scripsi et nuntiare feci. De loco conventus proximi pro festo Michaelis celebrando in hunc diem commodiorem non video quam est Elbingum, adhuc a contagione pestis purum et in quod magnificus dominus palatinus Marienburgensis, dominus item castellanus Gedanensis atque etiam Gedanenses consentiunt venturique sunt. De palatino Pomeraniae ignoro, habiturus tamen est cum ipso dominus palatinus Marienburgensis intelligentiam, spero eum voluntati ceterorum dominorum unanimiter in Elbingum consentientium non refragaturum. Quo si dominus castellanus Culmensis venire non vult, deque susque ferendum esse censeo. Neque nobis decorum immo magis ignominiosum esset omnes nos unum sequi. Ceterum si in Elbingum pestis veniret, ubi tunc conveniendum esset, dubius sum. Illud tamen domini Elbingenses mihi per litteras polliciti sunt velle me de hoc, si pestis ibi grassari inciperet, cum primis facere certiorem. Quos confido sinceros in hoc fore etc. Neque Novum Forum mihi remotum videri deberet, si illic aura pura futura esset, sed non videtur pro honore omnium nostrum esse, si illuc ab uno traheremur. Persevero itaque in hoc, quod Elbingi conveniamus. Cetera Deo bene volente coram. Interea Christus Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et florentem conservet precor et opto.

Ex Heilsberg, tertia Septembris anno 1534.

Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit