» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3278

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Piotrków, 1547-12-08
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-17

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1618, s. 665-658 (613-616)

Publikacje:
1HE 1 Nr 276, s. 249 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Credo transactum esse negotium inter Adrianum Fridwald et privignum eius, quae res in causa fortassis est, quod litteras non attulit ad dominos consiliarios de hoc appellationum genere scriptas. Relictae viduae domini Georgii olim Scheffke non sum defuturus, quoad potero. Remitto ea, quae postulat.

De legatione oratoris Galliae regis hoc reverendissimus dominus Reverendissimae Dominationi Vestrae scribi iussit: quod postulat nomine sui regis ut propinquam suam, quam filiae loco caram habet, ducis Ferrariae filiam regia maiestas iunior uxorem ducat. Cui nondum responsum est, verum ipsa res fortasse responsum dabit. Recte facerent domini consiliarii, si suum huc adventum maturarent, omnes enim ominantur opinione citius absoluta iri comitia, quod in Lituaniam redire maiestas regia quam celerrime cupiat. Deus felicem det comitiorum exitum.

Quae scribit Reverendissima Dominatio Vestra in scheda ad reverendissimum dominum, quod in concilio de rebus vicini tractandum sit, non est ea res periculo caritura. Sunt duo legati Augustae: dominus palatinus Siradiensis a grandiore, dominus marssalcus Radivil a iuniore maiestate regia. Quid agatur de illis, prorsus ignoramus, neuter enim eorum quicquam adhuc scripsit non sine magna cunctorum admiratione. Quicquid erit illinc allatum, faciam Reverendissimam Dominationem Vestram primo quoque tempore certiorem. Quam ut Deus in multos annos incolumem et felicem servet, precor meque gratiae illius commend[o].

Piiotrcovia, ipso die Conceptionis Mariae 1547.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis