List #3187
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-08-09
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-17 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
A febre, Deo sit gratia, liber iam sum, sed me dolor tamen capitis cruciat, itaque copiosus esse non possum. Sed est hic alter famulus domini palatini Marienburgensis, per eum scribere pluribus conabor. Dominus Langus non alia de re missus est huc, quam de privatis quorundam Silesiorum iniuriis. Mauricio Hecubam suam gratulor.
A domini Vladislaviensis consuetudine mihi quantum possum, tempero. Nepoti Reverendissimae Dominationis Vestrae lubens vices meas alio tempore committam. Martinus Alexswange erit mihi commendatus, nisi quod in hac tanta servitorum turba difficile per reverendissimum dominum omnium haberi potest ratio, sed eum paulatim insinuabo. De domino Elbingensi egi multis cum reverendissimo domino. Nondum ego spem omnem abieci. Nisi quod ostendere quoque spem non possum. Nihil est, quod querantur domini Pruteni de maiestate regia. Neque enim cum eo quicquam adhuc egerunt, neque responsum ullum ipsi quidem tulerunt.
Propter ea, quae Reverendissima Dominatio Vestra in scheda scripsit, alterae iam litterae ad eam a maiestate regia scribuntur, ut mittat, quae habet, in causa terrarum Prussiae mandata. Opus est enim accurata deliberatione.
In litteris donationis iuris patronatus praepositurae Varmiensis, et cantoriae Gnesnensis, non Varmiensis, fit mentio. Nam in cantoria Varmiensi nihil habet iuris maiestas regia. De praepositura Varmiensi primum mihi rem credidit dominus doctor Ioannes, cui ego fidem servavi, ut debui. Fuit valde diligens in morbo hoc meo. Amo hominem fidelem medicum.
De Alexandro nihil habeo. Ex fasciculo, quem proxime misi, cognoscet aliquid, nam nullae in eo colligatae litterae ad me fuerunt.
Testamentum regis Angliae legit reverendissimus dominus coram serenissimis principibus. Laboratur plurimus(!), ut ne dominus palatinus Siradiensis collegam habeat. Rex Romanorum Praga per vim potitus magna severitate uti dicitur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Piotrcoviae, pridie Lau[rentii] 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis