List #3042
[Ioannes DANTISCUS] do [Achatius TRENCK]s.l., 1547-02-11
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Domino administratori
Venerabilis etc.,
Gratam habuimus Fraternitatis Vestrae operam, quam in distribuendis relictis bonis parrochi olim in Braunsvalt impendit, cum ea iuxta praescriptum nostrum facta sit. Eamque rogamus, velit non gravatim id, quod superest, pauperibus elargiri atque ea, quae fraternitati sacerdotum et parrochis in Devithen et Bertnick legaverat, illis concedere, ut exsequiae pro anima defuncti habeantur, tabernatori autem et binis scultetis nihil dari volumus, quor[u]m legata in usus pauperum similiter conferat Fraternistas Vestra, cui non adversamur, ut Biblia relicta Henrico Osterwnitzki concedatur, ita tamen, ut post eius mortem ad ecclesiam in Braunsvalt redeat.
Quod ad sacellanum nostrum dominum Paulum attinet, quem eam parrochiam ambire intelleximus, nihil est, quod eum remoretur, voluntatem et veniam nostram facile illi concedemus, cum plus domino praeposito in Gutstat, quam nobis addictus sit , quem ut contentum reddat et cum eo conveniat, necesse erit. Nec dubitamus tamen eum postea de relicta hic apud nos condicione poeniturum , cum sentiet, quanto cum labore propria mensa comparetur, quae illi satis tenuis, ut ex relicto apud dictam ecclesiam inventario apparet, obveniet.
Novitates, quas hoc tempore habemus et ad nos scriptae sunt, hic adiunximus et Fraternitati Vestrae transmittimus.
Quam feliciter valere optamus.
Datae 11 Februarii 1547.