List #1853
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-16
odebrano [1538]-05-22 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatisssime paper damaged⌈[atisssime]atisssime paper damaged⌉.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Maiorem in modum gratulor Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae non solum nominatus et electus, verum etiam Sanctae paper damaged⌈[nctae]nctae paper damaged⌉ Sedis Apostolicae auctoritate confirmatus iam sit episcopus Varmiensis. Ac semper mihi quidem fuit optatum, aliquem ut in eadem ecclesia locum obtinere possem. Nunc vero non modo optatius, sed multo etiam mihi gratius contigit et iucundius, ea praesidente id, quod cupiebam, esse me aliquando consecutum. Neque me iam adeo locus ipse delectat, quam quod ei me subesse datum est episcopo, in quo multa praeclara Dei munera non sine magna quadam admiratione paper damaged⌈[ne]ne paper damaged⌉ contemplari licet.
Nunc, quemadmodum ego vehementer gaudeo, factum me esse ditionis potestatisque Reverendissimae Dominationis Vestrae, sic a Reverendissima Dominatione Vestra peto paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ atque oro plurimum, ne me indignum reputet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ paper damaged⌈[] paper damaged⌉, quem in fidem recipiat suam, cum eum me semper cognoverit, qui fide, studio et observantia paper damaged⌈[tia]tia paper damaged⌉ erga Reverendissimam Dominationem Vestram nemini umquam secundus esse paper damaged⌈[sse]sse paper damaged⌉ voluerim. Non obscure tulit Reverendissima Dominatio Vestra alteri paper damaged⌈[ri]ri paper damaged⌉ se studuisse magis se in canonicatu isto assequendo. Sed ea res usque eo me nihil offendit, magis ut etiam incitasse videatur ad omni studio, obsequio servituteque mea mihi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ demerendam Vestrae Reverendissimae Dominationis voluntatem. Nam si print 1 tam,
ms 1 [...] paper damaged⌈tamprint 1 tam,
ms 1 [...] paper damaged⌉ grata recordatione prosequitur eorum merita, qui paper damaged⌈[qui]qui paper damaged⌉ magna fide diligentiaque Reverendissimae Dominationi Vestrae servierunt paper damaged⌈[nt]nt paper damaged⌉, quid aliud quam calcar addit aliis, ut ad paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉ gratiam et patrocinium eius consequendum iisdem sibi rationibus viam muniant? Ego vero paper damaged⌈[vero]vero paper damaged⌉ facile concedo aliis, melius ut meriti sint ad de Reverendissima Dominatione Vestra, sed qui plus me ad bene merendum de illa voluntatis attulerit, concedo paper damaged⌈[edo]edo paper damaged⌉ BCz 1618, p. 306 nemini. Facturam autem confido Reverendissimam Dominationem Vestram pro sua prudentia virtuteque singulari, ut non solum eventum ponderet, verum etiam conatum boni consulat.
Vellem, periculum aliquando fecisset Reverendissima Dominatio Vestra, quanti illam faciam quamque prompto et alacri animo sim ad omnes labores illius gratia subeundos. Fieri quidem potest, ut me dexteritate non nemo vinceret, fide vero, studio, observantia non me certe paterer a quoquam superarei paper damaged⌈[ei overwritten⌈ii overwritten⌉]ei paper damaged⌉.
Istam vero tam promptam voluntatem meam non ideo minus gratam esse oportet Reverendissimae Dominationi Vestrae, si forte eius ad rem conferendae potestas et occasio data non est, cum etiam Deus ipse solo persaepe animo hominis contentus esse soleat, quando perficiendi facultatem non adesse intelligit. Atque ut intelligat Reverendissima Dominatio Vestra, quantam spem et fiduciam in illa positam habeo, fore ut illius ope patrocinioque potissimum ad canonicatum hunc pervenire queam. Processum ad capiendam possessionem Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto, quem perlegat licebit, atque ut perlectum exequendum in ecclesia sua mandet, maiorem in modum quaeso. Misissem originales quoque litteras, sed eae nondum ex urbe mihi sunt allatae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉, quod procuratores mei non nisi per certum hominem eas mihi mittendas putaverunt.
Etiam atque etiam oro atque obtestor Reverendissimam Dominationem Vestram, ne me velit praesidio suo destitutu ms. a(!) ⌈uu ms. a(!) ⌉m. Nulla mea quidem in illam exstant merita, sed exstat praeclara bene merendi voluntas. Imitetur Deum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ Reverendissima Dominatio Vestra, vel solam hanc interim aequi bonique hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉ faciat, dum re ipsa declarandae illius aliqua se hidden by binding⌈[se]se hidden by binding⌉ offerat occasio.
Vocor nunc ad aulam regiam et quidem, ut mihi renuntiatur, magna principum voluntate, sed me cum voluntas, tum natura mea hidden by binding⌈[mea]mea hidden by binding⌉ magis eo trahit, ut regi regum serviam in BCz 1618, p. 307 ecclesia Reverendissimae Dominationis Vestrae, modo illam faventem rebus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ meis habere patronum possim. Id quod futurum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ non diffido vel propter veterem gratiam, qua et paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ parentes meos, et me totamque domum meam fuit semper Reverendissima Dominatio Vestra prosecuta, vel propter magnas virtutes suas, quarum ego non solum admirator, verum etiam imitator esse pro virili mea sum conatus. Non faciet procul dubio, ut me reiciat repudietque, quem sui semper studiosissimum observantissimumque cognovit. Ego vero me Reverendissimae Dominationi Vestrae fore devinctissimum polliceor, si mihi opem atque auxilium suum non negaverit. Quod si aliquamdiu ad eam scribere intermisi, quaeso ne id durius accipiat.
Volebat reverendissimus dominus olim meus, cuius animae Deum precor propitium, esse omnia quam tectissima, quae in causa canonicatus istius agerentur. Ita metuebam, ne meo ipse tamquam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ sorex indicio perirem.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam logissimo tempore salvam esse velit atque incolumem. Cuius me gratiae patrocinioque quam possum diligentissime commendo.
Cracovia, decimo septimo Calendas Iunii paper damaged⌈[ii]ii paper damaged⌉ 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius